{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Diatribae Duae 2.3","citation":"Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.3","ref":"2.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.3.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Diatribae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa007"},"verse":false,"words":447,"text":"Eorum igitur, qui Damasum Maximo Cynico adversus Gregorium Nazianzenum studuisse arbitrantur, duo sunt scriptorum genera: alii deprimendis Sedis Apostolicae, et Romanorum Pontificum juribus, alii vero vindicandis intenti, uno tamen omnes, eodemque praesidio utuntur, uno scilicet Italico Cancilio, unaque ejus epistola, atque una omnes, eademque via incedentes, contrarium sibi proponunt itineris finem. Hanc primus Epistolam in lucem protulit vir summi judicii, et infinita lectionis Jacobus Sirmondus, in appendice Codicis Theodosiani postremo loco (b), eamque deinceps omnes complexi sunt veluti ad id, quod sibi proposuerant, probandum imprimis idoneam; ac postremi Operum Ambrosii editores, veluti foetum tanto praesule digitum, cum reliquia ejus epistolis imprimendam admiserunt: ex ea enim Baluzius (c), atque abi nonnulli colligunt, nullius tune usus, atque auctoritatis fuisse Sardicenses de appellatione canones; nam si recepti jam fuerant, cur non propositi per Italicos praesules hac ipsa epistola, ut ea Maximi appellationem tuerentur? Dupinius autem (d), et Quesnellus pro more nihil non audent, asseruntque temere cum Eusebianis Philippopoli congregatis, nihil synodo Occidentalium contra Orientales licere statuere; tum quod eorum conatus effectu caruerint, cum Maximus Cynicus perpetuo exauctoratus manserit; tum quod Occidentales ipsi hoc aperte fateantur, cum sibi non praerogativam vindicant examinis, sed consortium petunt communis arbitrii. Quibus profecto verbis hoc dumtaxat volunt, ut cum Orientalibus, non de Orientalibus judicent. Ex adverso Lupus (e) ac Schelestratius (f) hanc ipsam epistolam Romanae synodo ae Damaso attribuunt; ex eaque conficiunt, tum Maximum beneficio appellationis, tum Damasum jure suo usum fuisse. eum eum in communionem recepit, atque in episcopi gradum restituit, a quo ille per Constantinopolitanam synodum dejectus fuerat: quod nuper etiam sentire visus est vir clar. P. Joannes Antonius Blaneus ex Observantium familia (g), ae P. Jo. Chrysostomus a S. Joseph ex piarum Scholarum clericis (h) quos honoris causa nominatos velim. At vero, an hoc quod viri illi doctissimi ex hac epistola argumentum trahunt, satis firmum sit, et asserendis sedis apostolicae juribus recte comparatum, eorum esto judicium, qui secum reputarint, quem causa illa exitum aliquando habuerit. Itaque eum ea epistola Joanni David (e), ac Natali Alexandro (i) dubie fidei visa fuerit, ac viri illi eximii summis tantum labiis rem attigisse potius quam confecisse videantur, opere me pretium facturum putavi, ai in eam diligentius inquirerem, et graviora aliquot argumenta eorum, qui legerint, judicio subjicerem, quibus tum Damasi fama in tuto ponatur, tum falsitas ejus epistolae, ob quam hic cujusdam veluti praevaricationis reus agitur, constare magis posset. Sed ut lectores minori incommodo rem ipsi dijudicare possint, ipsam ante omnia Italici concilii epistolam iterum hic describendam censui. Concilii Italiae ad Theodosium imperatorem, de episcopo Antiochiae subrogato post martem Melitii. Et ut Nectarius Constantinopoli post Maximum ordinatus loco cedat, aut Romae super utriusque ordinatione concilium habeatur. Beatissimo imperatori et clementissimo principi Theodosio. Ambrosius, et caeteri episcopi Italiae.","prev":{"citation":"Diatribae Duae 2.2","label":"Diatriba Ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.2"},"next":{"citation":"Diatribae Duae 2.4.1-10","label":"2.4.1 to 2.4.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.4.1"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}