{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Diatribae Duae 2.9","citation":"Pope Damasus I, Diatribae Duae 2.9","ref":"2.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.9.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Diatribae Duae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa007"},"verse":false,"words":277,"text":"At hanc, quam Baluzius quoque, Valesius, Dupinius, Coustantius, aliique amplexi sunt sententiam, ipsa evertunt acta Aquileiensis concilii, et quae illud consecuta sunt. Nam si ejus concilii Patres Maximi causam cognoverant, si eam juri consonam judicaverant, cur in actis ipsis, quae adhuc exstant, horum nihil apparet? Praeterea si Theodosium rogaverant, ut philosopho illi ex usu publicae pacis et concordiae consuleret, cur de Antiocheno dissidio ob Flaviani ordinationem, cur de molestiis, quae Timotheo Alexandrino inferuntur, agunt dumtaxat, Maximi vero negotium silentio praetereunt in litteris ad eumdem Theodosium missis? Supersunt illae ejusdem rei testes (f); exstant pariter apud Theodoretum (g) aliae, quas Orientales episcopi Occidentalibus rescripserunt anno 382 jam provecto, atque ego alibi jam expendi, cur, cum in iis fiat mentio de acceptis illis Aquileiensis concilii litteris, nullum prorsus de Maximo, cur de ejus ad hoc concilium confugio, nullum omnino verbum est? Valesius itaque, qui difficultatem probe advertit, ut illam effugiat, duo ex ingenio ponit: primum nempe, concilio Maximum non adfuisse, sed per litteras Aquileiam scriptas causam dumtaxat egisse suam: alterum vero, non ipsum integrum Aquileiense concilium, quod jam confectum, dissolutumque fuerat, sed Italicos illos episcopos, qui Aquileiae, si ipsi Valesio credis, peropportune substiterant, Maximi causam scripto relatam audivisse, ac epistolam, de qua agimus, Theodosio scripsisse. At haec quam ludicra, quam falso excogitata sint, ipsa ejusdem epistolae verba, si tantum legantur, aperte demonstrant. Huc adde litteras genuinas Aquileiensis, ac fictitias Italici concilii inter se pugnare, atque dissentire: Aquileienses namque Patres concilium, ut Alexandriae cogatur, postulant, quo Orientales omnes conveniant: Italici vero praesules eos ipsos Romam evocant: quis autem credat utramque epistolam ab unius ejusdemque concilii episcopis, profectam? Merito igitur Tillemontius eam sententiam rejicit, quocum Pagius, Fleurius, aliique eruditi scriptores consentiunt.","prev":{"citation":"Diatribae Duae 2.8","label":"Diatriba Ii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.8"},"next":{"citation":"Diatribae Duae 2.10-11","label":"2.10 to 2.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/diatribae-duae/2.10"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Diatribae Duae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa007/stoa0105.stoa007.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}