{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 6.2","citation":"Pope Damasus I, Epistolae 6.2","ref":"6.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/6.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/6.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/6.2.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa008"},"verse":false,"words":205,"text":"Quapropter si supradictus filias meus Vitalis et ii qui cum eo sunt, tibi voluerint aggregari, primum debent in ea expositione fidei subscribere, quae apud Nicaeam pia patrum voluntate firmata est. Deinde, quoniam nemo potest futuris vulneribus adhibere medicinam, ea haeresis eradicanda est, quae postea in Oriente dicitur pullulasse, id est, confitendus ipse sapientia, sermo filius Dei humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est, integrum Adam, et, ut expressius dicam, totum veterem nostrum sino peccato hominem. Sicuti enim confitens eum humanum corpus suscepisse, non statim ei et humanas vitiorum adjungimus passiones: ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum eum humanarum subjacuisse peccato. Si qui autem dixerit, Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat: necnon et eos, qui duos in Salvatore dios confitentur, id est, alium ante Incarnationem, et alium post assumptionem carnis ex Virgine, et non eumdem Dei filium et ante et postea confitentur· Qui· cumque huic epistolae subripere voluerit, ita tamen ut in ecclesiasticis canonibus, quos optime nosti, et in Nicaena fide ante subscripserit, hunc debebis absque aliqua ambiguitate suscipere. Non quod, haec ipsa, quae nos scribimus, non potueris convertentium susceptioni proponere; sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.","prev":{"citation":"Epistolae 6.1","label":"Epistola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/6.1"},"next":{"citation":"Epistolae 7","label":"Letter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/epistolae/7"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa008/stoa0105.stoa008.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}