{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera Apocrypha 2","citation":"Pope Damasus I, Opera Apocrypha 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/2.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Opera Apocrypha","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa009"},"verse":false,"words":317,"text":"Reverendissimo fratri et coepiscopo Aurelio Damasus. Scripta Sanctitatis tuae debita veneratione suscepimus, in quibus sitire venerationem ac prudentiam tuam Apostolica instituta (ut dignum erat) cognovimus. Qua de re quaedam ex his quae petisti, misimus: et quaedam adhuc, cum iterum miseris, mittere cupimus. Nullum tamen a beati Petri principis apostolorum fine, praedecessorum nostrorum praetermisimus, de quorum statutis aliquid tibi per Ammonium presbyterum et Felicem diaconum, sub certis signaculis non mitteremus. Quae te et custodire optamus, et aliis praedicanda ac publicanda mandamus, ut ab omnibus inviolate debita veneratione custodiantur, et inviolate serventur, atque ab omnibus futuris temporibus diligenter venerentur: quia violatores voluntarii canonum graviter a sanctis Patribus judicantur, et a Spiritu sancto (cujus instinctu ac dono dictati sunt) damnantur: quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur, qui contra eosdem sanctos canones non necessitate compulsi, sed libenter (ut praefixum est) aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt. Talis enim praesumptio manifeste unum gemis est blasphemantium Spiritum sanctum: quoniam (ut jam praelibatum est) contra eum agit, cujus impulsu et gratia iidem sancti editi sunt canones. Diabolica vero nequitia plerosque subtiliter fallere solet; et ita quorumdam imprudentiam per similitudinem pietatis saepissime illudit, ut pro salutaribus nocitura persuadeat. Idcirco norma sanctorum canonum qui sunt Spiritu Dei conditi, et totius mundi reverentia consecrati, fideliter a nobis est scienda et diligenter tractanda; ne quovis modo sanctorum Patrum statuta absque inevitabili necessitate, quod absit, transgrediamur: sed fidelissime per ea gradientes, cum eis qui eos instinctu condiderunt divino, mercedis gloriam et laboris cumulum, eorum meritis, auxiliante Domino, habere mereamur. His itaque rite deliberatis, et ad Ecclesiarum vestrarum notitiam deliberatione perlatis, parere vos eorumdem sanctorum canonum regulis summopere convenit, ne in aliquo eis obviare quorumdam ignavia faciat: sed vestra sapiens et sana doctrina, quae cupit vos per omnia placere Deo, illis cohaeredes et com participes coelestis regni, in sedibus fideles cooperatores ostendat. Data decimo sexto kalendas Junii, Gratiano et Cyricio VV. CC. Consulibus.","prev":null,"next":{"citation":"Opera Apocrypha 3.1","label":"Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/3.1"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}