{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera Apocrypha 4.2.1-12","citation":"Pope Damasus I, Opera Apocrypha 4.2.1-12","ref":"4.2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.1.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Opera Apocrypha","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa009"},"verse":false,"words":277,"text":"Licet, fratres charissimi, vobis sunt nota patrum decreta, mirari tamen non possumus vestram solertiam circa instituta majorum, ut cuncta quae possunt aliquam recipere dubitationem, ad nos, quasi ad caput, ut semper fuit consuetudo, deferre non desinatis: ut inde capiatis responsa, unde accepistis institutionem et normam recte vivendi. Unde et vos non immemores canonum esse recordamur, qui et id ipsum fieri praecipiunt. Non ut vobis scientiae ecclesiasticae regulae aliquid desit, sed ut auctoritate sedis apostolicae fulti, in nullo ab ejus devietis regulis. Igitur de chorepiscopis, de quibus nos consulere voluistis, quale sit eorum ministerium, aut quid eis agere licent, aut quam auctoritatem habeant, vel si liceat eos fieri, an non, quia audivimus eos jam esse prohibitos; aut quid de his, qui jam ordinali reperiuntur, agendum sit, nil vobis certius respondere nobis videtur, quam olim a praedecessoribus nostris decretum reperimus; ut eis ad veniam nihil prorsus aliud reservetur quam privatio sacri ministerii, quod illicite assumpserunt; quia prohibiti tam ab hac sacra sede, quam a totius orbis fuerant episcopis. Nimis ergo eorum institutio improba, nimis est prava: quia ut hi de summo sacerdotii ministerio aliquid praesumant, omni auctoritate caret, et sacris canonibus invenitur esse contrarium, atque ad totius Ecclesiae perturbationem superba et superflua tendit elatio: et vacuum est et inane, quidquid in praedicto sacerdotii summi egerunt ministerio. Quod ipsi iidem sint, qui et presbyteri sufficienter invenitur: quia ad formam et exemplum septuaginta inveniuntur prius instituti. Sed quia (Deo gratias) modo necessarii, sicut in primitiva Ecclesia, propter studium, quod erga pauperes exigebant, nou sunt: et quia illicita praesumebant; et quod agebant, actum non erat; et propterea multi in securitatem lapsi, ecclesiastico frustrabantur et fraudabantur ministerio: et ideo tam ab hac S.","prev":{"citation":"Opera Apocrypha 4.1","label":"Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.1"},"next":{"citation":"Opera Apocrypha 4.2.13-26","label":"4.2.13 to 4.2.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.13"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}