{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera Apocrypha 4.2.37-46","citation":"Pope Damasus I, Opera Apocrypha 4.2.37-46","ref":"4.2.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.37.md","author":{"name":"Pope Damasus I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i"},"work":{"title":"Opera Apocrypha","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0105.stoa009"},"verse":false,"words":285,"text":"Nam quod chorepiscopi antequam praefato prohiberentur tenore, ad formam septuaginta instituti erant, canon sufficienter manifestat, ubi ait: Chorepiscopi quoque ad exemplum et formam Septuaginta videntur esse ·: et reliqua. Nec illud pratereundum· nobis videtur, quod alibi in canonibus expressum est: Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati fuerint, et caetera. Nec ab re dictum perpendo, quamquam manus impositionem episcoporum perceperint; cum episcoporum nomen pluralem in se continent numerum, et apud grammaticos pluralis sit genitivus: videtur enim mihi, quod tunc, non ab uno, sed a pluribus ordinabantur; quia nullatenus diceret, episcoporum, si ab uno fieret talium ordinatio, cum episcoporum, pluraliter dictum sit, cum autem dixit chorepiscopum, profecto villanum voluit intelligi episcopum, et si villanus, quid agit in civitate cum in una civitate duo omnino prohibeantur esse episcopi? Et si in villa et in eo loco ubi antea episcopi non fuerunt, cum et in modica civitate, vel in villa, aut castello episcopus fieri prohibeatur, et in omnibus omnino locis, ubi antea episcopi non fuerunt, ne vilescat auctoritas et nomen episcopi, fuerint constituti, quid, rogo, erunt? Ecce nec locus cum ordinatione concordat, nec ordinatio cum loco: quoniam si episcoporum manus impositionem perceperunt, et ut episcopi sunt consecrati, ubi sunt consecrati? Ad villam, quia χώρα, villa, est apud Graecos. Et qualiter ad villam, si nec in castello aut in modica civitate licet fieri, rogo ut promatis: et si promere non potestis, quis (scio) per rationem aut plenam auctoritatem minime potestis, digitum ori imponite, et eos omni auctoritate carere non dubitate, scilicet quia tria obstant, quibus eorum cassatur actio vel institutio. Unum, quod ab uno episcopo ordinari solent, in quo eorum ordinatio a canonibus discordat, qui per manus episcoporum eos institui jubent.","prev":{"citation":"Opera Apocrypha 4.2.27-36","label":"4.2.27 to 4.2.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.27"},"next":{"citation":"Opera Apocrypha 4.2.47-57","label":"4.2.47 to 4.2.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-damasus-i/opera-apocrypha/4.2.47"},"credit":{"text":"Pope Damasus I, Opera Apocrypha, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0105/stoa009/stoa0105.stoa009.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}