{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Appendix III. Epistolae 76-100","citation":"Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae 76-100","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/76.md","author":{"name":"Pope Eusebius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius"},"work":{"title":"Appendix III. Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0120e.stoa001"},"verse":false,"words":281,"text":"Quoniam tres sunt qui testimonium dant, spiritus. sanguis et aqua: et hi tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est. Quo. niam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum, quia non credit in testimonium, quod testificatus est de Filio suo Deus. Et hoc testimonium est, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus. Et hæc vita in ejus Filio est. Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium Dei, non habet vitam. Hæc scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam habebitis (Vulg., habetis) æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus secundum voluntatem ejus, audiet (Vulg., audit) nos. Et scimus, quia audit nos, quidquid petierimus. Scimus quoniam habemus petitiones, quas postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem; non pro illo dico, ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem. Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, tion peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. Scimus enim, quoniam ex Deo sumus, et mundus tolus in maligno positus est. Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus et vita æterna ( I Joan. IV et v). Propter mala sua multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum. Benedictio autem Dei in mercedem justi festinat, et in honore (Vulg., hora) veloci processus illius fructificat.","prev":{"citation":"Appendix III. Epistolae 54-75","label":"54 to 75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/54"},"next":{"citation":"Appendix III. Epistolae 101-109","label":"101 to 109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-eusebius/appendix-iii-epistolae/101"},"credit":{"text":"Pope Eusebius, Appendix III. Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0120e/stoa001/stoa0120e.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}