{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae [Dubiae] 3.3.2","citation":"Pope Felix I, Epistolae [Dubiae] 3.3.2","ref":"3.3.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-felix-i/epistolae-dubiae/3.3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-felix-i/epistolae-dubiae/3.3.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-felix-i/epistolae-dubiae/3.3.2.md","author":{"name":"Pope Felix I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-felix-i"},"work":{"title":"Epistolae [Dubiae]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-felix-i/epistolae-dubiae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0121i.stoa002"},"verse":false,"words":337,"text":"I. — Continebant enim littera tuae, fratrumque tuorum, quod quidam dicunt, Filium non posse pro. prie videre Patrem, quia scriptum est: Deum enim nemo vidit umquam. Et alii fingunt: Ideo minor est Patre Filius, quoniam Pater illi perhibet testimonium. Quidam autem garriunt, quod ideo Patre minor est, quia invisibilis ipse dicilur ( S. Joan., I; S. Matlh., XVII; S. Marc., IX; S. Luc., IX; I Cor., IX; Colos., I; I Tim., i), Filius vero visibilis comprobatur. Hi enim ignorantes divinarum Scripturarum et apostolorum jura, ex proprio aut adulterino sensu talia fabricant, et seducere corda fidelium quærunt (1). Nos vero ad ipsius fontis originem redeamus, ex quo Filium Patrem semper videre potuisse vel posse, evidentioribus testimoniis Veleris et Novi Testamenti liniens docemus, Salomone dicente: Est tecum sapientia, quæ novit opera tun, quæ adfuit tibi cum faceres orbem terrarum, et ipsa novit quid sit placitum coramoculis tuis. Et Dominus in Evangelio: Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Et iterum: Nemo Deum vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse narravit. Et iterum Judæis dixit: Vos non nostis eum, ego autem novi eum. Quod si dixero, quia non novi eum, ero similis vobis, mendax. Item ibi: Qui ex Deo est, hic novit eum: Et iterum: Ego novi eum, quia ab ipso sum. Ecce docuimus quia videt semper Filius Patrem. Quomodo adstruunt eum Pa- Irem non posse videre, in cujus sinu noscitur permanere? Si sereno sensu divinas recenseas Scripturas, invenies non solum Patrem Filio testimonium perhibentem, sed totam simul inseparabilem trinitatem, ipso Domino protestante, qui ait.Ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater (S. Joan., VIII). Et iterum: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum est, quia scio unde venio, et quo vado (Ibidem). Et de Spiritu Sancto: Cum venerit Paracletus spiritus veritatis, ille testimonium perhibebit de me (Joan. xv). Intende, quæso, intende quoniam, ii: quibus una testificationis virtus ostenditur, nullus ab alio neque potior neque inferior judicatur.","prev":{"citation":"Epistolae [Dubiae] 3.3.1","label":"Letter 3, Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-felix-i/epistolae-dubiae/3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-felix-i/epistolae-dubiae/3.3.1"},"next":{"citation":"Epistolae [Dubiae] 3.3.3.1-17","label":"3.3.3.1 to 3.3.3.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-felix-i/epistolae-dubiae/3.3.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-felix-i/epistolae-dubiae/3.3.3.1"},"credit":{"text":"Pope Felix I, Epistolae [Dubiae], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0121i/stoa002/stoa0121i.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}