{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 2.71-87","citation":"Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta 2.71-87","ref":"2.71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.71.md","author":{"name":"Pope Gelasius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":272,"text":"Quis enim non agat quodcunque libuerit, si semel in consuetudinem corruptus ordo pervenerit? Si autem hoc sacrilegum est etiam cogitare, cur non cum diligentissima observatione teneatur hæc forma majorum, cum sit in hoc observationis tenore ineffabilis indubitataque unitatis evidens et grande mysterium? An duae sunt Ecclesiae et duo paslores? Absit. Unus est enim qui fecit utraque unum ( Ephes. II ), tollens de medio inimicitiarum parietem in corpore suo. Cur ergo per Petri et Acacii nomina rursus inimica sepis intexitur, quam semel Christi crux, mors et sanguis destruxit, solvit et evertit? Non ergo dividat eos interpositum Petri et Acacii nomen, quos tanti mediatoris preliosus sanguis univit. Postremo æquum est ut qui alios libenter et competenter vultis habere subjectos, cedatis et ipsi antiquo more majoribus, ut cOnfidenter imperare possilis minoribus vestris. Duodecim certe fuere apostoli, paribus meritis, parique dignitate suffulti. Cumque omnes æqualiter spirituali luce fulgerent, unum tamen principem esse ex illis voluit Christus, eumque dispensatione mirabili in dominam gentium Romam direxit, ut in praecipua urbe vel prima primum et præcipuum dirigeret Petrum. Ibique sicut doctrinae virtute sublimis emicuit, ita sanguinis gloriosa effusione decoratus, æterno hospitio conquiescit, praestans sedi, quam ipse benedixit, ut a porlis inferi nunquam pro Domini promissione vincatur (Matth. XVI), omniumque sit fluctuantium tutissimus portus. In quo qui requieverit, beata et aeterna stationc gaudebit: qui vero contempserit, ipse videbit qualia genera excusationum in die obtendat judicii. Me enim credo, spero, confido in Christo, quod ab ejus caritate nec tribulatio, nec angustia, nec gladius, nec persecutio, nec vita, nec mors unquam poterit separare (Rom. vm). Incumbat persecutio, sæviant leges, militi Christi gloriosius est mori quam vinci: fraudari praesentium commodis melius quam carere futuris.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 2.49-70","label":"2.49 to 2.70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/2.49"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 15.1.1-15","label":"15.1.1 to 15.1.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/15.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/epistolae-et-decreta/15.1.1"},"credit":{"text":"Pope Gelasius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp943/tmp943/tmp943.tmp943.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}