{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Fragmenta 1","citation":"Pope Gelasius I, Fragmenta 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/1.md","author":{"name":"Pope Gelasius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i"},"work":{"title":"Fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Quid novæ ædificationi antiqua ecclesiarum oterit præjudicare divisio, cum in ea non futura, sed quæ eram presenlia finirentur? Nunc autem ad banc basilicam quæ dedicanda esi, illud debet summa intentione disquiri, quis, id est, cujus civitatis, ex eadem re, antequam basilica quæ fabricata est fundaretur, baptizaverit incolas, aut ad cujus consignationem sub annua devotione convenerint. Non enim terminis aut locis aliquibus convenit definiri, sed illud facere diocesim quod superius continetur, ut constet commanentes a quo fuerint lavacri regeneratione purgati. Et ideo, fratres carissimi, amotis ambagibus, et. omni circuitione submota, hoc vos modis omnibus convenit investigare, ut ille maxime ad consecrationem vocetur, cui per hunc modum, quem præscripsimus debere, permitti noveritis. In caeteris etiam ecclesiis quas post constitutum quod gesiis sanctae memoriæ Leonis papæ in synodo nuper relectis in bis locis quæ distincta sunt per subreptionem ab virunnis episcopo constiterit consecratas, hæc cadem et requirenda, et sunt modis omnibus ordinanda; ita tamen ul documentum quod superius diximus in omni constitutione servetur; quia quidquid supplosis petitionibus claruerit postulatum, id in irritum merito tanti praesulis erit contemplatione deducendum.","prev":null,"next":{"citation":"Fragmenta 2","label":"Gelasius In Decretis Dulcio Defensori","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-gelasius-i/fragmenta/2"},"credit":{"text":"Pope Gelasius I, Fragmenta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp944/tmp944/tmp944.tmp944.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}