{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 7","citation":"Pope Hilarius, Epistolae 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/7.md","author":{"name":"Pope Hilarius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Præterea, fratres, nova et inaudita (sicut ad nos missis de Hispaniis epistolis, sub certa relatione pervenit) in quibusdam locis perversitatum semina subinde nascuntur. Denique nonnulli episcopatum, qui non nisi meritis præcedentibus datur, non divinum munus, sed haereditarium putant esse compendium: et credunt, sicut res caducas atque mortales, ita sacerdotium, velut g I legali [legatorio] aut testamentario jure, posse dimitti. Nam plerique sacerdotes in mortis confinio constituti, in locum suum feruntur aliosdesignatis nominibus subrogare: ut scilicet non legitima exspectetur electio, sed defuncli gratificatio pro populi habeatur [præbeatur] assensu. Quod quam grave sit, aestimate, atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter de ecclesiis auferamus, ne (quod turpe dictu est) homini quisquam putet deberi, quod Dei est. Ut, autem quod ad nos prolatum [perlatum] est, ad vestram etiam possit pervenire notitiam, Hispanorum fratrum et coepiscoporum nostrorum scripta. legantur. Paulus notarius recitavit h Additur in ms. Justelli: Et statutum est ne quid ultra hujusmodi a sacerdotibus praesumatur.","prev":{"citation":"Epistolae 2","label":"Iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/2"},"next":{"citation":"Epistolae 5","label":"Tarraconensium Episcoporum Ad 4 Hilarum Papam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hilarius/epistolae/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hilarius/epistolae/5"},"credit":{"text":"Pope Hilarius, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp917/tmp917/tmp917.tmp917.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}