{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta Varia 1.43-56","citation":"Pope Honorius I, Documenta Varia 1.43-56","ref":"1.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.43.md","author":{"name":"Pope Honorius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i"},"work":{"title":"Documenta Varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"Si enim contrariam non habuit, naturalem habuit, tanquam homo. Quod enim non est contrarium naturale profecto est, et nemo contradicit. Nihil quippe in natura, vel in his quae sunt secundum naturam, est omnino contrarium. (Timor ergo est opinari, quod in ejus proprie non est sermonibus scriptum, et moliti adversarios propriae opinionis tanquam non bonae ad velamentum illius viri litteras faciendum, secundum utrumque has praeter illius intentionem falso referentes. Advocatum quippe habet rationis sermonem omnem calumniatoris abigentem incursum. Et ego quidem sic se illius habere sensum existimo, ab omni suspicione purgatum. Certiorem autem mihi hunc sanctissimus fecit presbyter, dominus videlicet Anastasius abbas a seniori Roma reversus, vir scilicet incomparabilis, virtuteque divina et prudentia venustatus; qui asserens quod multum sermonem moverit ad sacratissimos magnae illius Ecclesiae viros, propter epistolam quae ab eo fuerat ad Sergium scripta, percontans cujus rei gratia, vel qualiter in ea inserta fuerit una voluntas, et invenit haesitantes in hoc, et rationem reddentes. Insuper et eum qui hanc per jussionem ejus Latinis dictaverit dictionibus, dominum videlicet abbatem Joannem sanctissimum symponum, affirmantem quod nullo modo mentionem in ea per numerum fecerit unius omnimodis voluntatis, licet hoc nunc sit fictum ab his qui hanc in Graecam vocem interpretati sunt; verum nec quamlibet exinanitionem vel abolitionem naturalis secundum humanitatem Salvatoris voluntatis, sed ejus quae nostra est, et reproba facta, perfectam dejectionem et interemptionem. Juxta quod et in invicem eorum quae unius generis sunt efficitur bellum. Ostendere volens ab omni esse peccato mundam assumptam carnem, secundum sacratissimorum eloquiorum et paternarum doctrinarum traditionem. Et apparet qualiter hujusmodi sermones concinentes sint cum his quae modo sunt ab exiguitate mea recitata, et veluti astipulatores factae pro Honorio defensionis. Ego, cum haec ille ratiocinando respondisset, miratus sum, oppido cognoscens subtilitatem ipsorum, et obstupui quodammodo super astutia eorum, qui pro uno frustra omnia gerere impie audent, et volunt, sicut eis ab olim moris, et nunc est, furtivis et falsis narrationibus eos qui contra se magnanimiter agonizant, taliter, quin et absque omni ratione ad se ipsos attrahere, et sensum fraudare, qui se nullatenus sequitur.","prev":{"citation":"Documenta Varia 1.26-42","label":"1.26 to 1.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.26"},"next":{"citation":"Documenta Varia 1.57","label":"1.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/1.57"},"credit":{"text":"Pope Honorius I, Documenta Varia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1381/tmp1381/tmp1381.tmp1381.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}