{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Documenta Varia 2.40-53","citation":"Pope Honorius I, Documenta Varia 2.40-53","ref":"2.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.40.md","author":{"name":"Pope Honorius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i"},"work":{"title":"Documenta Varia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Et post nonnulla: Si enim Romana sedes non solum reprobum Pyrrhum, sed et male sentientem et male credentem non nescit, perspicuum profecto est quia omnis qui eos qui Pyrrhum reprobaverunt anathematizat, sedem Romanam, id est catholicam Ecclesiam anathematizat. Omitto enim dicere quia utique et seipsum, qui talis est, si duntaxat sedi Romanae communicat, catholicaeque Dei Ecclesiae. Obsecro igitur, be…edicte domine mi, praecipere omnibus, ne Pyrrhum sanctissimum vel almificum nomine. Neque enim tale quid sacra regula eum vocari permittit. A cuncta enim cecidit sanctitate, qui nimirum ab Ecclesia catholica sponte prosiliit. Non enim fas est illum ex quacunque laude cognominari, qui jam olim damnatus est et abjectus ab apostolica sede Romanae urbis, ob externae sensum opinionis, donec ab ea recipiatur conversus ad ipsam, imo ad Dominum nostrum per piam confessionem, et orthodoxam fidem, qua sanctificationem recipiat, sanctumque vecabulum. Itaque si vult haereticus neque esse, neque audiri, non isti aut illi satisfaciat, superfluum quippe hoc et irrationabile est, quia sicut uno contra eum scandalizato omnes scandalizati sunt, ita quoque uno satisfacto, omnes procul dubio satisfiunt. Festinet pro omnibus sedi Romanae satisfacere. Hac enim satisfacta, cummuniter ubique omnes pium hunc et orthodoxum praedicabunt. Nam frustra solummodo loquitur, qui mihi similes suadendos ac subripiendos putat, et non satisfacit et implorat sanctissimae Romanorum Ecclesiae beatissimum papam, id est apostolicam sedem. quae ab ipso incarnato Dei Verbo, sed. et omnibus sanctis synodis, secundum sacros canones et terminos, universarum quae in toto terrarum orbe sunt sanctarum Dei Ecclesiarum in omnibus et per omnia percepit et habet imperium, auctoritatem et potestatem ligandi atque solvendi. Cum hoc enim ligat et solvit etiam in coelo Verbum, quod coele tibus virtutibus principatur. Si enim alios quidem satisfaciendos ducit, et beatissimum Romanum papam nequaquam implorat, simile quiddam agit ei qui forte homicidii vel alterius cujusdam criminis redarguitur, et insontem se non ei qui secundum leges judicandi jura sortitus est exhibere festinat, sed tantum inutiliter et sine lucro aliis et privatis hominibus munditiam monstrare sui satagit actus, qui nullam habeant se solvendi a crimine potestatem.","prev":{"citation":"Documenta Varia 2.28-39","label":"2.28 to 2.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.28"},"next":{"citation":"Documenta Varia 2.54-56","label":"2.54 to 2.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/documenta-varia/2.54"},"credit":{"text":"Pope Honorius I, Documenta Varia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1381/tmp1381/tmp1381.tmp1381.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}