{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 9","citation":"Pope Honorius I, Epistolae 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/9.md","author":{"name":"Pope Honorius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"(Fragmentum, ex eadem collectione.) Honorius Sergio subdiacono. Post parvi temporis spatium quaedam nobis sunt capita adversus Caralitanae civitatis archiepiscopum vel ejus clericos nuntiata pro quibus exsequendis, atque canonica discretione in hac Romana civitate ventilandis, non solum praefatae civitatis episcopum, emissa praeceptione, sed etiam ejus clericos, de quibus referebatur aliqua commisisse, praecepimus evocare. Et quia antefatus quidem episcopus, secundum quod ei jussum fuerat, in hanc civitatem venire curavit; ejus vero clerici, proprio reatu convicti, venire timentes, visi sunt a sacra communione privari, et anathematis vinculo innodari. Et post haec misso barbaro defensore regionario sanctae nostrae Ecclesiae ad eamdem civitatem Caralitanam, ut praedictos clericos debuisset deducere, actum est ut Theodorus quidam perversus praeses ejusdem Sardiniae diabolica intentione abreptus, venire eos jam navi impositos prohibuit, et violenter ablatos in Africanam provinciam destinavit. Scripsimus itaque filio nostro Gregorio praefecto tale tantumque facinus Theodoro ejusdem insulae praesidi jubere corrigere, et ipsas personas nostrae jurisdictionis suppositas nobis in hanc civitatem Romanam dirigere. Propterea experientia tua eidem eminentissime praefecto imminendum deproperet, ut tanti viri facinus ulciscendum studeat, et eas nubis personas dirigere non omittat, sciens quia non solum hi qui crimine tenentur obnoxii a sacra sunt communione privati, anathematis poena multati, sed etiam hi qui cum eis videntur conjuncti. Exemplar vero sacrae Theodosii et Valentiniani tuae experientiae curavimus destinandum, et eidem eminentissimo praefecto per tuam experientiam dirigendum; cujus series non salum ejus eminentiam, verum etiam omnes omnino qui a sedis apostolicae diti ne exorbitare contendunt, nihilominus informare possit. Quemadmodum serenissimi principes hactenus omnes innovaverunt cuncta privilegia sedis apostolicae, et quae olim eidem sunt concessa ipsa lectione poterunt approbari. Nam de Domini Dei nostri misericordia confidimus, quod jura vel privilegia beati Petri curabimus expetere, atque immutilata intentione quaesita atque impertita defendere. Tua ergo experientia ejusdem sacrae tenore attentius relegendo suffulta, non solum eminentissime praeferto, sed etiam aliis haec eadem insinuare non differat. Nobis autem de his omnibus, sicut divinus favor impunxerit, cura erit ac sollicitudo juxta tramitem aequitatis sine dubio deliberare, atque utilius fine canonico terminare. Data IV Idus Junias, indictione XV.","prev":{"citation":"Epistolae 8","label":"Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/8"},"next":{"citation":"Epistolae 10","label":"Letter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-honorius-i/epistolae/10"},"credit":{"text":"Pope Honorius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1380/tmp1380/tmp1380.tmp1380.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}