{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 10.16-28","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 10.16-28","ref":"10.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10.16.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"verum etiam, quasi res parva gereretur, laicos et alienos ab ecclesiastico corpore destinantes (Theopompum comitem domesticorum et Severianum comitem sacri consistorii) non se studuerunt de cœno, quo immersi tenentur, evolvere, verum etiam catholicæ fidei claritatem fulgentem sua, quod absit, se posse crediderunt obscuritate fuscare? Haec fuit nostri causa silentii,. quam vos quoque spiritali vobis prudentia revelante vidistis. Quid enim de hac causa poteram directis litteris indicare, quam in statu suo videbam duram pertinaciter custodire perfidiam? Novi exitus sollicitae diligentiam relationis inquirunt. Qui de rebus cognitis nihil indicat, abunde in statu suo manere priora declarat. Quapropter, dilectissime frater, et vos præsentibus hortamur alloquiis, et per vos quoque, quia occasio data est, alios per Gallias, quos tides eadem nobiscum ampleetitur, admonemus, 'promissam et amabilem Deo tidei servare constantiam, et transgressorum societate declinata, constantiam vestram uni viro virginem castam, sicut spopondistis, exhibere Christo. Et cavete ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita sensu aliquorum corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo Jesu. Perniciosa sunt blandimenta nocentium, atque ideo vigilare vos convenit, quia adversarius salutis humanae, tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide: quia; hoc speciale habent patris sui de coeli arce dejecti, qui vestigia ejus sequuntur et diligunt, ut illa veritatis luce privati, et alios gaudeant sua obscuritate fuscari; et cum perversitatis suae poenas luituros esse se sciant, exsultent si miseros cum sua damnatione conjungant. Nam unde est quod cum pro magna parte a conterminis suis Thracibus, Dardanis, Illyricis, cognita eorum perversitate deserantur, procul positos ignorantiae spe, fraudibus et variis artibus nituntur allicere, nisi ut lucem, quam ipsi non habent, in aliis quoque impia contagione commaculent? Ut autem quæ sint partium earum studia possitis agnoscere;","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 10.1-15","label":"10.1 to 10.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 10.29-42","label":"10.29 to 10.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/10.29"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}