{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 105-2","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 105-2","ref":"105-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/105-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/105-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/105-2.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"Hormisda Dioscoro diacono. De laboris tui quidem, quem Dei omnipoteutis juvamine suscepisti, pro ea parte quæ acta est, gratulamur effectu; indicantes omnibus Italiæ populis quae auctore Deo * (per te acta sunt placuisse; et gratias Deo) nostro sine cessatione persolvimus, qui te fecit agnoscere, quia non pro odio, sed pro causæ magis fueris amplitudine destinatus. Unde quoniam supplicem et puram cogitationem nostram per te misericordia divinai propitiationis adjuvit, necesse est ut de industriæ vel fatigationis tute præmio et vicissitudine cogitemus. Nam sequenti tempore scribere domino et filio nostro imperatori disponimus ut te Alexandrinum episcopum debeat ordinare. Justum est enim ut ea doctrina et moderalione tua corrigatur Ecclesia, in qua præcipue ab ipsis ætatis tua? principiis militasti; nam displicuit nobis quod caritatem tuam amplissimus imperator Antiochenae præponere nitebatur Ecelesiæ. Melius enim in solo patriæ tanti accipies sacerdotii dignitatem, ut Ægyptios populos doceas, quam inter Syros, novos et incognitos homines, in alia orbis parte progenitos errare videaris. Thom?e quoque et Nicostrati fratrum et coepiscoporum nostrorum observatio longa nos contristat, et miramur cur apud calholicum principem rectæ fidei laborare videantur episcopi, quorum desideria tua debebit caritas sublevare, agendo quatenus optata consequendo mœror converti possit in gaudium. Joannes Nicopolitanus episcopus per Ammonium diaconum nobis scripsit, quod ei aliqui malevoli apud principem nituntur generare calumniam: quem dilectioni tuæ commendamus, hortantes, ut elabores ne ejus quieti inimicorum possit nocere subreptio. Quem Ammonium diaconum ad nos venientem in sedis apostolicae noluimus communione suscipere, tandiu donec, habito cum Sergio diacono tractatu, quid ordinari debuerit quæreremus; et hoc deliberatio nostra de supradicto diacono probabilis invenit, ut per testimonium libelli communioni catholicæ jungeretur; quo libello solemniter oblato nostræ offerentem communioni significamus adjunctum. Paulinum Ecclesiae Romanæ defensorem commendamus et hortamur, ut nihil indispositum pro festinatione vestri reditus relinquatis: quia melius cuncta sub prolixitate temporis cum Dei nostri juvamine disponuntur, et gratius est, ut sub mora omnium EcclesiaTum ordinetur status, quam cum per festinationem aliquid imperfectum remaneat, unde iterum et labor nobis generetur et nostris afferatur \"rdinationibus difficultas. Data supradicto consule (anno Domini 519).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 53-2","label":"Letter 53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/53-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/53-2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 55-2","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/55-2"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}