{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 188","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 188","ref":"188","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/188","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/188","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/188.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":393,"text":"Si pro peccatis | nostris isti qui hinc adducti sunt episcopi Constantinopolim fuerint ingressi, non dicamus quod imperatorem visuri suntmodis omnibus, sed quod et suis locis restituentur. Tantas enim pecunias secum detulerunt, ut non homines, sed possint angelos excsecare. Si ergo (quod absit) ingressi fuerint, tanta falsa per nostram absentiam dicturi sunt, quanta potest diabolus invenire. Nam si lic in conspectu nostro plura tentaverunt, et domino nobiscum:sLante confusi sunt, quanta facient per absentiam nostri? Ut ergo eorum possit dispari malignitas, jubete nobis praesentibus, si ad audientiam pro peccatis ventum fuerit, ut constet apud homines nos immerito mortuos esse, et illos patrocinio pecuniæ laborare. Nos enim eos in omnibus in conspectu senatus convincere possumus, quod hæretici perfecti sunt; tunc demum eorum potest monstrari fallacia. Item dicendum: Si hæretici non sunt, quomodo ante duas hebdomadas quam nos venissemus statuerunt omnes in unum episcopi ne quis missas foras civitatem teneret. Sed hinc omnes, ut et multitudo esset futurae seditioni congregata, et doceri possit secundum errores eorum. Qui postquam senserunt nos venisse publicaverunt, festinandum esse cum parvulis, ne persecutione veniente pagani morerentur infantes: et tunc velut ad alterum Pascha tantos baptizaverunt., ut consuetam festivitatem superarent. Item dicendum: Si hæretici non sunt, quomodo tanta sacramenta confecerunt, ut canistra plena omnibus erogarent, ne imminente (sicut dicebant) persecutione communicare non possent? Item si hseretici non sunt, postea quare accusati sunt gestis a Candido, viro sublimi, vicario magistri militum prætorianorum in judicio præfectorum? Et si maturum periculum cognoscent adfuturum, quare denuo, tanquam damnandi, velint subvenire iterum parvulis cupientes; tanta rursum et confutati exercuerunt baptismata, ut vere cunctis se haereticos ostendissent: ad quam rem satis et magnifica potestas praefectorum gravissime indignata est. Item si hæretici non sunt, quomodo cum in baptisterio absconditi essemus, consilium inter se habitum per noctem, veluti de periculo liberare nos volentes, in navi mittere voluerunt, ut hac occasione mari præcipites darentur? Cumque nos repondissemus per Demetrium et Andream diaconos: Omnes nos apud vos esse cognoscunt; quomodo per noctem navigare possumus; sed si vos vere pro nostra salute consuluistis, crastina die secrete quinque vel sex senatores, qui periculum substantiæ vel salutis suæ metuunt, una cum magistris militum et vicario Candido comite jubete advocare; cognoscant et ipsi ubi transferimur, et facimus quod jubent; sin autem soli secretim, hoc non facimus; tunc illi non invenientes effectum, ad horam tacuerunt, et alia die iterum seditionem populi commoverunt: unde vix, Deo volente evasimus.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 187","label":"Dorolheum Heracleam fuis se perductum, nec imperatorem permisisse ut Romani duc…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/187","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/187"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 189","label":"Epiphanium in locum Joannis Constantinopolitani suffectum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/189","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/189"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}