{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 20","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/20.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":213,"text":"Hormisda Joanni episcopo Nicopolitano. Remeante Pulione subdiacono nostro, litteras caritatis vettrae suscepimus, de constantia fidei, vel de intentione, quam circa communionem sedis apostolicae geritis, gratulantes: sed contristati sumus, quod vos aliquas sustinere molestias perhibetis. Ista tamen diuturnam non possunt habere substantiam; quia ubi Deus pure colitur, etsi adversa contigerint, in porspera commutantur, secundum Apostolum dicentem: Spes non decipit (Rom. v). Dubitans apostolorum princeps incedens per pelagus laboravit (Matth. XIV): mox tamen invocato Domino suo, paratum habuit qui eum porrecta manu non pateretur sustinere discrimen. Ergo auctorum nostrorum sequentes exempIa, et in ipsorum fide permanentes, illius poscamus auxilium, de quo scriptum est: Qui nos non dimittit tentari supra quæ possumus (I Cor. x). Igitur salutantes caritatem tuam hortamur ut, quemadmodum prædiximus, in his quae bene inchoata sunt perseveres: quia qui perstiterit usque in finem, hic salvus erit (Matth. x). Frequenter alloquiis tuis nostram sollicitudinem relevare non desinas. Parceciales quoque sacerdotes tuos competenti adhortatione confirma, quia ista faciendo, talentum tibi creditum poteris multiplicare quotidie. De illa quoque parte, quam dilectio tua postulat, cogitamus, ut ad imperatorem clementissimum pro generalitatis quiete preces nostræ perveniant. Tantum est ut votum studiumque nostrum congruis orationibus juvare non cesses, quia nos in his Deo auctore perficiendis vacare minime potuerimus. Data v nonas Martias, Agapito viro clarissimo consule (anno Domini 517).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 19","label":"Letter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/19"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 21.1","label":"Letter 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/21.1"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}