{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 26-2-42","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 26-2-42","ref":"26-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/26-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/26-2.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"et quod divinæ proximum pietati est, qui paulo ante ductu diaboli grassabantur, nunc ad propriae salutis effectum sine sanguinis effusione vincuntur. Durabit igitur hujus Christianæ victoriae peraevum triumphus. Neque enim poterunt labe temporis aboleri, quae in sempiterna fidei stabilitate fundata sunt. Permanebit longe latequevestro'rum fama factorum, et sicut divinis designatur elo-. quiis, in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines terræ verba eorum (Psal. xvm). Et cæteris quidem bellis agros, urbes, oppida et, quod supremum est, subjectorum libertatem tueris, quas, mortalium usibus comparata, simili quadam mortalitate solvenda sunt. In hoc certamine vita ipsa defenditur, et quodammodo pro sempiternse beatitudinis arce pugnatur. Quocirca continuam tanti operis apparatus clementiæ vestrae intentionem requirit. Facite ut nullum prorsus receptaculum eo quo rursus immanissimus hostis emergat inveniat; cuuctis eum nudate praesidiis, et si quid usquam vestigiorum ejus reliquum est, id omne elementi remedio purgate: omne nequitiæ germen funditus eruatur: adversa Deo stirps ad vivum usque resecetur, ne minus compressa (quod absit) iniquitatis radix venenata latius iterum virgulta diffundat. Quorsum haec? Quia superest adhuc vobis Alexandrinæ atque Antiochenæ et aliarum Ecclesiarum nullo modo negligenda correctio, in qua si suam curam clementia vestra immiserit, spes est quo auctore bona cuncta credimus incipi, eodem: celeriter auxiliatore compleri. Cummendamus præterea legatos ab apostolica sede directos, et apud vestram fidem religionemque deponimus; quos ita perfectis omnibus pietas vestra dimittat, ut divinis vestrisque beneficiis ad apostolicam sedem plenam referant de Ecclesiarum omnium pace lætitiam. Quae scripta per Paulinum Romanæ Ecclesiæ defensorem famulum vestræ pietatis ingerenda transmisimus. Data VII idus Julii, Eutharico viro clarissimo consule (anno Domini 519).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-13-25","label":"1 to 25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1-13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1-13"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 45.1-18","label":"45.1 to 45.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/45.1"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}