{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 32.17-34","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 32.17-34","ref":"32.17","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/32.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/32.17","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/32.17.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Hoc religioni, hoc fidei, hoc serenitati vestræ specialiter cœlitus mandatur officium, quibus et posse omnia, et perficere videmus indultum. Itaque sicut instituistis facere, navate suscepti operis munus quod superna vobis Providentia videtis injunctum. Et vere sic decuit ut per principem pax debeat fieri, quam reverentia Divinitatis exposcit. Date has assumpti Deo nostro vestri oblationes imperii, ut per vos possit pacis fructus impleri. Sine dubio quidquid tali facto animae vestrae fuerit præstitum, a vobis mundo judicatur impensum. Magnum et inaestimabile est, venerabilie imperator, propter quod adsciti estis judicio Divinitatis: extenduntur ecce vota pacem desiderantium; diuturni temporis tractu mceret Ecclesiarum indivisibilis discissa communio; est in gemitu discerpta fraternitao, cum circa Patrum dogmata varia sit voluntas. Accingite ergo lumbos viribus fidei, videte cui vos regi Divinitas velit obsequi, quantum sit quod per vos procurat impleri. Ecclesiæ venerandæ corpus, quod propria Christus noster passione fundavit, gloriæ vestræ adunare factis instituit. Non est quo magis circa vos gratia supernae majestatis eluceat, quam si Ecclesiæ corpus per vestrum reparetur officium, sanguinis Domini redemptione formatum. Est quidem causae hujus vetustissima calmitas, sed pro immanitate sui recentissimus dolor, et tanto Christianis animis fortiorgemitus, quanto temporibus est dilatus. Videndum vobis est in quantum quotidie antiqui hostis fervescat insania, et, cum olim causa sit decisa fine sententiae, pacis faciat tarditatem: et cum Chalcedonensis synodus, et B. papæ Leonis constituta placeant, quo ad caritatem reverti volumus a certamine non desistas. Sequuntur quae dogmatibus praedictis ascripta sunt, et eorum sequacibus, quos praedicta auctoritate damnatos intelligunt, non recedunt. Tenent adhuc in complexibus nomen Acacii, quem vident judicio sedis apostolicae meritopcenam subjecisse damnari. Quis non intelligat simulate dici: Sanctorum Patrum sequimur dogmata, sed non diligimus facta? Quæ a sancta synodo Chalcedonensi constituta sunt, et quae beati Leonis epistola continet, fovemus, veneramur, amplectimur, sed Acacio, [qui damnatorum communionem secutus est, impendimus vota.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 32.1-16","label":"32.1 to 32.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/32.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 32.35-41","label":"32.35 to 32.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/32.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/32.35"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}