{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 4-3","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 4-3","ref":"4-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4-3.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"Si imperator petierit epistolas a nobis ad Vitalianum directas, sic respondendum est: Non hoc nobis pater vester sanctus papa praecepit: nec sine jussione illius aliquid possumus facere. Tamen ut sciatis simplicitatem litterarum, quia nihil aliud habent nisi preces ad pietatem vestram directas, ut accommodetis animum vestrum pro unitate Ecclesiae; jungite nobiscum persouam, qua praesente tradita? a nobis litteræ relegantur. Si vero dixerit imperator eas se debere legere, respondebitis: jam vos suggessisse, jussum non fuisse a sancto papa. Si dixerit: Hoc tantum est quod in litteris continetur: possunt enim et mandatis alia nuntiari. Tunc respondebitis: Absit a conscientia nostra: Nobis non est consuetudo: Nos pro Dei causa venimus, et in Deum commissuri sumus? Simplex est sancti papae.egatio, et omnibus nota ipsa ejus petitio, ipsæ preces: ut constituta Patrum non corrumpantur: ut haeretici de Ecclesiis removeantur: praeter ista, legatio nostra nihil continet.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 3-4","label":"Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/3-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/3-4"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5","label":"Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}