{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 45.1-18","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 45.1-18","ref":"45.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/45.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/45.1.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Hormisda Jonnni episcopo Constantinopolitano. Consideranti mihi tuae; scripta caritatis, in quibus cum sede beati apostoli Petri unam tibi esse fidem professus es; prophetica libet exclamare licentia: Eccequam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. XXXII). Neque enim refert quam longinquis locorum spatiis dividamur, quando jam, Deo auctore una fidei cohabitatione conjungimur; nunc enim misericordia procurante divina in unius corporis vultum dissipata olim Christi membra conve-; niunt, et ab iniquissimis direpta latronibus annuntiata a propheticis vocibus Domini nostri redintegratur hæreditas, et vere in liujus petrse fide, id est apostolorum principis firmitate, Orientalis Ecclesiæ fundamenta solidantur, quae, cum facta tuis litteris indicentur, tempestiva exsultatione dicendum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona (Rom. x). Gratias igitur excellentissimæ Trinitati, quæ consentientis in Christum Ecclesiæ |ac reipublicæ dedit esse rectores: enimvero rerum salus est, quotiens in fidei catholicæ veritate sacerdotes ac principes mens una connectit. Hoc firmum pacis vinculum est, hæc coelitus dimissa societas; neque fas est enim in quo vident concordari praepositos, aliud sentire subjectos. An dubium est cuncta hæc providentiam disposuisse divinam? Primum eum principem esse delectum, qui cum se hominum suscepisse videret imperium, non se:oblitus est Deo esse subjectum. Dehinc quod talem fraternitatem tuam Ecclesiæ suæ præsulem dedit, quem non esset ambiguum cum sede nostra, id est apostolica, certam mansuramque fidei subiturum esse concordiam. Etenim libello a nobis fidei libenter accepto, cum redintegrationis in Christo fueris avidus, nunquam in praedestinatione divina fuisse a nobis cognosceris alienus. Itaque, dilectissime frater, Dei nostri sponte currentibus instate beneficiis, sparsi olim gregis plenius membra coiligite, et custodite collecta. Memento nunc clementer assignatæ a Christo navis esse te rectorem: fac cogites diabolicse contumaciae spiritus, quietem itineris et curam turbantes;","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 26-2-42","label":"26 to 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/26-2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 45.19-35","label":"45.19 to 45.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/45.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/45.19"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}