{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Si dixerit: Inde et ad synodum invitavi sanctum papam, ut si quid est ambiguum, tollatur de medio. Respondendum est: Agimus Deo gratias, et petitioni (al. pietati; vestrae, quia hunc vos affectum et animum habere cognoscimus, ut ea quæ a Patribus constituta sunt generalitas servet: quia tunc vera et sancta unitas potest esse inter Ecclesias Christi, si Deo adjuvante, hoc quod praedecessores vestri Marcianus et Leo custodierunt, elegeritis esse servandum. Si ille dixerit: Quae sunt ista quae dicitis? Respondete: Ut synodus Chalcedonensis et epistolæ sancti Leonis papæ quae scriptæ sunt contra hæreticos Nestorium et Eutychetem et Dioscorum, nullatenus corrumpantur. Si dixerit: Nos synodum Chalcedonensem et epistolaspapae Leonis et recepimus et tenemus. Vos mox gratias agite, et pectus ejus osculamini, dicentes: Modo cognovimus Deum esse vobis propitium, quando facere talia festinatis: quia ista est fides cathotica, ista est quam prædicaverunt apostoli, sine qua nullus potest esse orthodoxus: istam debet sacerdotum generalitas tenere, et praedicando servare.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4-3","label":"Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/4-3"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 6","label":"Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/6"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}