{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.2.16-30","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 5.2.16-30","ref":"5.2.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.16.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Eutychetis quoque ignorantia divinorum bonorum omnium, et ipso cum sociis detestando jam nomine abdicetur hebetudo, qui Deum et Dominum nostrum Jesum Christum figuram tantum carnis habuisse testatus est, et nostrae veritatem non habuissc substantiae, nesciens de quo promissum sit: quia videbunt persecutores ejus in quem pugnaverunt. Ita enim in una eademque persona persistit utraque natura, ut Deus atque homo unus Dei Filius Jesus Christus fidelium cordibus apparet. Quid enim quadraginta dierum post resurrectionem Domini cum hominibusconviventis et convescentis egit praesentia? Nisi in istis negotiis illorum, qui veritatem carnis negaturi erant, seniorem faceret aetatem curationis esse quam vulneris. Sic enim dixit ad discipulos: Quid cogitatis in cordibus vestris? Palpate et videle quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere (Luc. xxiv, Joan. xx). Neque fuisset mysterium,quod ostiis ad eos clausis ingressus est, si integritatem humani corporis non habebat. Possumus ex hoc dona verbi praecedentem longius proferre sermonem: sed satis esse credimus perDominum nostrum eruditae clementiæ vestrae strictis supplicare suggestionibus, sperantes ut laborem curamque pastoralis officii, venerabilium praedecessorum vestrorum Marciani et Leonis formam secuti, etiam principali potentiae participatione fulciatis. Habebitis Deo propitio spem de victoriis non jacentem, si pontificali contra diaboli subreptiones cougressione pacifica ad decertandum instructionem muniatis. Nunqunm in sanctarum Ecclesiarum memoria Dioscori participis Eutychetis, Timothei et Petri, parricidarum commemoratio reviviscat: servetur ab omnibus suscipiendae Chalcedonensis synodi, Deo per vos operante, diffinitio. Acacius Petri tenebrarum filii commnnione pollutus habeat participes, quos delegit: qui etiam inter suos excessus, nec de Petro Antiocheno, et complicibus ejus nitidum se esse perpessus est. Cessent maledicta piis sanctæ recordationis papse Leonis ingesta dogmatIbus, quae solos quidem illo iu suis manente puniunt irrogantes. In his quae præfati sumus, sollicitudinem vestri advocamus imperii: poterit enim pietas vestra, hoc custodiens, apices et sceptra sua post multos annos ad aliud speculum possidere translata.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.2.1-15","label":"5.2.1 to 5.2.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.2.31-36","label":"5.2.31 to 5.2.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5.2.31"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}