{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 56","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 56","ref":"56","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/56","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/56.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":150,"text":"Hormisda Joanni episcopo et Dioscoro diacono. Reperimus Thomatem et Nicostratum fratres et coepiscopos nostros Constantiropolim non ita susceptos sicuti nostra fuere desideria, et ipsi semper optabant: non solum enim loca eis debita dicuntur ablata, sed a communione quoque eos cognovimus fuisse suspensos. Quod quam acerbe ferat animus noster, etiam fraternitatem et dilectionem tuam credimus sestimare: et ideo quantam diligentiam causæ videtis magnitudinem poscere, tantum vos efficaciam debetis sine mora præstare; et agere, ne nos magis, apud quos fuerunt, videamur esse contempti, cum illis, contra quam desiderium commune. habuit, sollicitudinis molestia fuerit indecenter injeeLa, in tantum ut nec de facultatibus eorum (quce eis dicuntur invasæ a fratre et coepiscopo nostro Joanne) dicatur aliquod ordinatum, nec litteras nostras, quas per eos misimus, fuisse susceptas. De quibus omnibus ita vos agere desideramus instanter, ut ad nos caritas vestra de effectu hujus causæ valeat sub celeritate rescribere. Data quo supra consule. (anno Domini 519).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 55-2","label":"Letter 55","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/55-2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 57","label":"Letter 57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/57"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}