{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 6","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/6.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":171,"text":"Si dixerit: Orthodoxi sunt episcopi: de constitutis Patrum non recedunt. Respondebitis: Ergo si constituta Patrum servantur, et in nullo corrumpitur quod in sancta Chalcedonensi synodo firmatum est; quae causa est, tantum inter Ecclesias partium istarum esse discordiae? Vel quae causa facit, in uno Orientis episcopos non consentire? Si dixerit: Quieti erant episcopi, nulla inter ipsos discordia versabatur: praedecessor sancti papae animos eorum missis litteris excitavit, et ad confusionem excitandam perduxit. Respondendum: Litteras quas sanctæ memorise Symmachus destinavit, prae manibus habemus. Si extra hæc quae pietas vestra dixit, hoc est, Chalcedonense concilium sequor, epistolas papæ Leonis admitto, aliud nequidquam continent nisi exhortationem ut ista serventur; quomodo verum est quod per ipsum est generata confusio? At si hoc continetur in litteris, quod et pater vester sperat, et pietas vestra consentit; quid ille fecit? quid enim in eo videatur esse culpabile? His adjicite preces et lacrymas: rogantes: Domine imperator, considerate Deum: ponite ante oculos vestros futurum ejus judicium. Sancti Patres, qui ista constituerunt, beali apostoli iidem secuti sunt, per quam ædificata est Ecclesia Christi.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5","label":"Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/5"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 7","label":"Qui Datus Est Ennodio Et Fortunato Episcopis, Venantio Presbytero, Vitali Diaco…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}