{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 7-3-14","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 7-3-14","ref":"7-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7-3.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Igitur præcedentes omnes circa pacis studium necessarium causas considerantes, quia per solam istam humilitatis viam communem omnibus unitionem et salutem invenimus interrogantes sicut dictum est, et satisfacientes vobis ab illis qui a nobis in hoc negotio sunt destinati, causam cum pacifica, qua vos decet, gubernatione dispensetis: nam dum una utraque sit Ecclesia, procul dubio et bona, quæ per vigilantiam eveniunt, communis exinde laudis gloria utriusque patriarchalibus sedibus rimatur, ut consuete omnium Dominus et conditor Christus verus Deus noster magnificetur. De his autem omnibus summo vobis supplicentur affectu Joannes sanctissimus episcopus, multos nobiscum sudores in praesenti deponens certamine, et Heraclianus reverendissimus presbyter sanctæ nostrae majoris ecclesiæ, et cohabitator no. ster, et Constantinus reverendissimus diaconus ejusdem majoris ecclesiæ, per quos et nostra synodalia secundum ecclesiasticas vestrae beatitudinis destinavimus leges. Nunc igitur piissimi nostri imperatoris studium circa sanctarum Ecclesiarum unitionem ostendentis, paciticis ad vestram beatitudinem de his causis utendo litteris, et oblatas sibimet ab Hierosolymitanis et Orientalibus petitiones destinavit. Nos ergo occasionem salutationis invenire volentes, hanc ad vos fecimus epistolam, per quam supplicamus, proponentes vobis sanctissimis hanc vocem divinam: Ecce tempus acceptabile,ecce nunc dies salutis (II Cor. VI). Ecce Credidit nobis omnium Dominus talenlum, quod augmentatum possit restitui boni operis fructu, et salvari per laudabium vestram dispensationem tantas quidem sanctas Ecclesias, tantosque eorum sacerdotes, et multitudinem innumerabilem, gnunc quidem unitam sanctae Ecclesiae, periclitantem autem et errantem: si vestrae beatitudinis gubernaculum commoretur (commemoretur), et maxime his, qui in sanctis locis habitant Christi Dei nostri, ita ubique sanctis adhærentes ecclesiis, ut eorum respui non debeat multitudo. Nam omnes per suggestionem eorum ita in obstinationis suae malo perdurant, ut velint ante e vita recedere, quam excogitata relinquere: ut si Deus hos, per vestram beatitudinem adunari praeceperit, vestrae laudis meritum, et praesentibus, et futuris ascribatur temporibus.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-21-6","label":"1 to 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1-21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1-21"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 15-3-19","label":"15 to 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/15-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/15-3"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}