{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 7.2","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 7.2","ref":"7.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7.2.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Notum est enim eos extra religiosa septa consistere, qui et ipsi profitentur conscientiam fidei atque fiduciam, sed infructuosa est apud eos, quamviscum religiosis congrua sanctae communionis aequalitas, quia procul dubio qui ea quam meruit libertate non utitur, subjectum se iniquitatibus confitetur. Quid gloriemur his quas non sequimur disciplinis? Falso appellat magistrum, qui se institutionibus ejus non probat esse discipulum. Sed quia nobis nunc omnia in confessione similia, et libertatis propriæ resumpsistis afFectum; paternæ rursus hæreditatis cupientes esse consortes, amplectimini graliam traditionis antiquæ; et in illius inconvu]si fundamenti stabilitate persistite, non cum temporibus corda mutantes; inconstantis enim mutabilitas ista solet esse propositi: atque ideo bene fundatis oportet inhaerere; quando hujusmudi studia cJementia scit fovere divini, ut fidei vestrae firmitas vobis de aliorum salute fructificet, et fervore vestri studii aliorum quoque animus ad resumptionem bonorum suorum possit accendi; quatenus et de vobis quoque sanctus apostolus difisse credatur: Æmulatio vestra provocavit plurimos (II Cor. IX). Ergo Nestorii et Eutychetis impietatibus juxta synodalia constituta damnatis, sectatores quoque eorum similiter exsecrantes, cum exsultatione dicamus: Exite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis, dicit Dominus (Levit. xv). Quemadmodum enim quis malarum inventionum detestabitur principes, si non declinat sequaces? aut quemadmodum odit originem, qui non exsecratur et sobolem? In discipulis praedicatur fama docentium, et donec male jactorum seminum radix per succedentes culta floruerit, tandiu auctorum memoria non peribit. Addatur perdito Eutycheti et Acacius discipulus sub communione Petri, omniumque damnatorum mixtus errori: quos vestra dilectio litteris suis, dum iidem suam asserit, evidenter expressit. Ad instructionem vestræ fidei pleniorem, quo ordine ad communionem nostram suscipi deceat revertentes, indiculum subter adjecimus, sperantes in Deum bonorum omnium largitorem, quod laudabili circa fidem vestræ devotionis instantia, non solum hoc eorum qui vobis vicinitate junguntur saluti prosit, sed eorum quoque, ad quos fidei vestrae et religiosæ voluntatis velox fama pervenerit. Rufinum siquidem diaconum, qui nobis litteras vestras obtulit, in Ciiristi caritate suscepimus, quem apostolorum orationibus commendantes cum pace remittimus, horlantes litteras, a nobis tam ad caritatem tuam quam ad synodum directas populo relegatis, quod et nos pro fidei vestrae commendatione fecisse cognosce. Data XVII calendas Decembris, Petro v. c. consule.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 7.1","label":"Letter 7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/7.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1-6","label":"Joannis in Nicopolitanum episcopum electi postulant confirmationem, et in Hde c…","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1-6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/1-6"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}