{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 73","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/73.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":176,"text":"Hormisda Dorotheo episcopo Thessalonicensi. Considerantes tuae fratermtatis Ecclesiam anie prætereuntis mala discordire olim cum sede apostolica præcipua fuisse caritate conjunctam, te nuper pacis redditae esse credebamus auctorem, sed quia quos praevenire debueras, sequi etiam remoraris, non leviter pro fraternitatis tuæ dilatæ correctionis ingemiscimus tarditate; scribis enim aures nostras cujusdam sceleris atrocitate turbatas. Utinam usque ad nos tantum detestabilis fama percurreret, et non toto orbe.christianis mentibus tam dolendum, tam exsecrabile facinus nuntiaret? ut qui te innocentem nesciunt, a Christianitatis simul credant tramite deviasse. In qua enim mundi parte immanitatis hujus invidia non et catholicas 'contristat Ecclesias, et hsereticorum prava vota laetificat? quae nos a dilectionis tua conscientia, sicut litteris intimas, ostendi cupimus, aliena: quid enim votis nostris magis convenit, nisi ut redire ad pacem catholicam volentes episcopos, a crudelite et criminibus contingat semper innoxios comprobari. Exspectamus igitur, si non desunt fraternitati tuae veritatis Deo nota praesidia, ut et tanti sceleris a te repellas invidiam, et in reconciliatione fidei tandem eorum qui reversi sunt sequaris exempla. Data iv calendas Novembris, Rustico viro clarissimo consule (anno Domini 520).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 219","label":"ObJectum sibi crimen refellit","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/219","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/219"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 74","label":"Letter 74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/74"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}