{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 75","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 75","ref":"75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/75.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Hormisda synodo Constantinopolitanæ. Fratrem et coepiscopum nostrum Epiphanium, apud felicissimam (Deo favente) Conslantinopolim ad ofticium muneris sacerdotalis assumptum pervenisse ad nos, fraternitate vestra referente, gaudemus, quia gratius quodammodo suscipiuntur indicia, quae significaverit amata persona, et tanto majus pro auctoritate nuntii nascitur gaudium, quanto non est quod de testimonio disputetur. Sic erat congruum, carissimi nobis, sic se circa proximun patefacere decebat affectum, ut per vos sedi apostolicæ innotescat quod moribus et sanctitate fulgeret; quod usque adeo se omnium bonis (sicut et vos asseriLis) imbuit institutis, ut non sit fortius meritis testimonium, quam in honorem sacerdotis adscitum. Quid est enim quod de eo habeatur ambiguum, in quo de bonis moribus sub proLatione factae concordiæ praesuscepta sunt divina. Quapropter facitis sancte, facitis religiose, facitis pie, quod veritati testimonium libenter impenditis, quod praemium bene meritis non negatis. Quia idem error est tacere veritatem, qui est falsis assistere; et eadem injustitia est si negetur honor moribus placitis, quæ est si concedatur indignis. Certum est, amantissimi, participari vos cum sacerdotis laudibus intimatis, quia omni fraternitatis vestrae ordini transcribitur, quod in uno, quem ex vobis elegistis, esse laudatur. Deus omnipotens fidei suae pacem sub 'perpetuitate conservans electionem ordinationemque vestram, quam insinuandam sedi apostolicas per Joannem fratrem et coepiscopum nostrum, nec non et IIeraclianum presbylerum, atque Constantinum diaconum filios nostros religiose credidistis, tanta firmitate corfortet, ita et omnium discordantium luctamina disjiciat, ita dissidentium corda compescat; et quemadmodum sub fratre et coepiscopo nostro Epiphanio paciticationis datum est indicium, gratulemur effectum. Data VII calendas Aprilis, Valerio viro clarissimo consule (anno Domini 52i). Gesta in causa Abuadantii episcopi Trajanopolitani in scrinio habemus.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 2.20-26","label":"2.20 to 2.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/2.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/2.20"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 76","label":"Letter 76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/76"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}