{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 8.2","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 8.2","ref":"8.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/8.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/8.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/8.2.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":173,"text":"Maxime enim nunc religiosa fidei dogmata diverso incursu horum qui prædicti sunt incursantur insidiis, scelestis pro ratione temporis sua argumenta nectantibus, quomodo possint innocentium viis fraudem suae impietatis inserere. Atque ideo sicut docti numularii, et prudenter instructi, ab improbandis laudanda separantes, talenti vobis crediti poteritis multiplicare substantiam. Haec, dilectissimi fratres, scripsimus plenae caritatis impulsu, quia spem fidei vestræ primum Dei dono, deinde et fratris nostri Joannis, qui vobis praesidet, professione præsumpsimus; qua nominatim omnes, quos apostolica ac generalis catholicorum condemnat Ecclesia, exsecrabiles sibi esse declaravit; quos vos quoque in litteris vestris oportuit evidenter exprimere, nec arbitrari posse suflicere sibi, tantis praesertim insidiis callidorum, quos viritim et singulos insectari convenit, atque damnare, sub quadam eos generali damnatione concludere. Diligentem quaerunt vulnera antiqua medicinam; nec abundans esse creditur quidquid pro integritate fidei et stabilitate religionis adhibetur. Unde libellum cum litteris misimus, cui vos subscriptiones proprias inserite, ut fides vestra, quam directa per Rutinum disconum scripta testantur. apud nos fiat hujus quoque repetitionis adjectione manifestior. Dat. XIII cal. Dec. (anno Domini 516) Petro v. c. consule.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 8.1.18-29","label":"8.1.18 to 8.1.29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/8.1.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/8.1.18"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 9-2","label":"Letter 9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/9-2"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}