{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 80.1.28-36","citation":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 80.1.28-36","ref":"80.1.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.28.md","author":{"name":"Pope Hormisdas","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Sed ut caute hoc citra querelam, aut erroris alicujus nsevum valeat expediri, dilectissime frater, personam meam te in hoc oportet induere, scientem in hujusmodi causis, sicut prædictum est, quid faciendum sit, quid cavendum: ita omnia providenda, ut non ambigas rationem dispensationis hujus Deo esse reddendam: ita tamen ut eos qui vobis fuerunt communione sociati, vel per vos sedi apostolicæ vestra nobis scripta declarent, quibus etiam continentia libellorum, quos obtulerint, inseratur. Sic enim et Severi, 1 et complicum ejus, aut similium absolvemus errores, nec eorum qui sanari potuerint, dispendia patiemur. Quod ideo vobis specialiter credimus imponendum, ad diligentiam vestram nostra onera transferentes, quia non prava jam documenta resistentes hsereticis edidistis, nec debet de eo ambigi quem bene contigerit explorari. Simul assume remedia medicinæ, simul accingere auctoritate justitiæ, et sic circa supplices humanitate mollire, ut in hæreticorum contagione perdurantes, aut eos qui inuocentiam simulant, et cum nostris sola voce consentiunt, ab his quibus pro Ecclesiæ redintegratione consulitur et providetur, excludas: nec enim expedit circa hos ecclesiasticam temperare censuram. Non enim erunt miserationis bona pro eorum, quibus consuli oportet, necessitate collata, si indiscrete fuerint bonis malisque communia. Et quia Hierosolymitanorum quoque faciebat in tuis litteris tua dilectio mentionem, quorum etiam ad nos quaedam delata professio, necessarium duximus vel recensere quae scripta sunt, vel respondere quae congrua. Qui si sanctorum Patrum constituta custodiunt, si illa fidei fundamenta venerantur ab his qUæ per eos sancto Spiritu compungente definita sunt, non recedent. Aut enim perfecta sunt, ita ut sunt, et adjectione non indigent: aut bene valida, et ideo non mutanda: quando per ea omnia hæreticorum venena compressa sunt. Nec quidquam Chalcedonensis synodus, quod utile quaelibet diligentia potuisset excogitare prseteriit: quæ praecedentium quoque dogmata vel clarius maoifestavit, vel repetita auctoritate firmavit, speciale quoddam adversus Nestorium et Eulychem aggressa certamen, alterum deitatem Dei nostri Jesu Christi a carne separantem, et ideo sanctam Mariam Dei genitricem pronuntiare vitantem: alterum veritatem carnis in Domino renuentem.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 80.1.13-27","label":"80.1.13 to 80.1.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.13"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 80.1.37-47","label":"80.1.37 to 80.1.47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-hormisdas/epistolae-et-decreta/80.1.37"},"credit":{"text":"Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1011/tmp1011/tmp1011.tmp1011.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}