{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 33.3","citation":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 33.3","ref":"33.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/33.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/33.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/33.3.md","author":{"name":"Pope Innocentius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"AD ALEXANDRUM EPISCOPUM ANTIOCHENUM. I. Quod prima sedes beati Petri apud Antiochiam esse memoretur.—II. Quod non oporteat secundum constituta Imperatorum duos esse metropolitanos episcopos.—III. Quod Arianorum clerici non sint suscipiendi in suis officiis, quamvis baptisma, quod per eos datur, confirmet Ecclesia. Innocentius Alexandro episcopo. Cap. I.—1. Et onus et honor nobis a tua fraternitate impositus, necessarii tractatus causas induxit, quo litteris vel commonitorio vestro, ut dat sancti Spiritus gratia, respondere possimus. Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae (Can. 6) una omnium per orbem terrarum mentem explicat sacerdotum, quae censu it de Antiochena ecclesia cunctis fidelibus, ne dixerim sacerdotibus, esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam ecclesiam, non super aliquam provinciam recognoscimus constitutam. Unde advertimus, non tam pro civitatis magnificentia hoc eidem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstretur, ubi et nomen accepit religio Christiana, et quae conventum Apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit (Act. xi), quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit, ista susceptum apud se consummatumque gauderet (Nicol. I, epist. 8). Itaque arbitramur, frater charissime, ut sicut metropolitanos auctoritate ordinas singulari, sic et caeteros non sine permissu conscientiaque tua sinas episcopos procreari. In quibus hunc modum recte servabis, ut longe positos litteris datis ordinari censeas ab his, qui nunc eos suo tantum ordinant arbitratu: vicinos autem, si aestimas, ad manus impositionem tuae gratiae statuas pervenire. Quorum enim te maxima exspectat cura, praecipue tuam debent mereri judicium. Cap. II.—2. Nam (Nicolaus I, haec laudat. epist. 32, n. 6) quod sciscitaris, utrum divisis imperiali judicio provinciis, ut duae metropoles fiant, sic duo metropolitani episcopi debeant nominari; non esse vere visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei Ecclesiam commutari; honoresque aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendas duxerit Imperator. Ergo secundum pristinum provinciarum morem metropolitanos episcopos convenit numerari. Cyprios sane asseris olim Arianae impietatis potentia latigatos non tenuisse Nicaenos canones (5 et 6) in ordinandis sibi episcopis, et usque adhuc habere praesumptum, ut suo arbitratu ordinent, neminem consulentes. Quocirca persuademus eis, ut curent juxta canonum fidem b catholicam sapere, atque unum cum exteris sentire provinciis, ut appareat sancti Spiritus gratia ipsos quoque ut omnes Ecclesias gubernari.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 32","label":"Letter 23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/32"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 33.4","label":"Letter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/33.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/33.4"},"credit":{"text":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}