{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 34.3.28-52","citation":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 34.3.28-52","ref":"34.3.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/34.3.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/34.3.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/34.3.28.md","author":{"name":"Pope Innocentius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Nam presbyteris, sive extra episcopum sive praesente episcopo cum baptizant; chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen frontem ex eodem oleo signare; quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum. Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere. Cap. IV.—7. Sabbato vero (De consecr. dist. 3, c. 13) jejunandum esse, ratio evidentissima demonstrat. Nam (Ivo p. 4, c. 28) si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi hon solum in Pasena celebramus, verum etiam per singulos circulos hebdomadarum, ipsius diei imaginem frequentamus, ac sexta feria propter passionem Domini jejunamus, sabbatum praetermittere non debemus, quod inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusum. Nam utique constat, Apostolos biduo isto et in moerore fuisse, et propter melum Judaeorum se occuluisse. Quod utique non dubium est, in tantum eos jejunasse biduo memorato (Joan. xx), ut traditio Ecclesiae habeat, istobiduo sacramenta penitus non celebrari. Quae otique forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id, quod commemoratio diei illius semper est celebranda. Quod si putant, semel atque uno sabbato jejunandum; ergo et Dominica, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebranda. Si antem Dominici diei ac sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est; dementis est, bidai agere consuetudinem sabbato praetermisso; cum non disparem habeat causam, a sexta videlicet feria, in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam praecedentem. Non ergo mos negamus sexta feria jejunandum; sed dicimus et sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam Apostolis, vel bis qui Christum secuti sunt, indixerunt. Qui dic Dominico hilarati, non solum ipsum festivissimum ess voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse duxerunt.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 34.3.1-27","label":"34.3.1 to 34.3.27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/34.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/34.3.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 34.3.53-83","label":"34.3.53 to 34.3.83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/34.3.53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/34.3.53"},"credit":{"text":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}