{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 36.4","citation":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 36.4","ref":"36.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.4.md","author":{"name":"Pope Innocentius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Si ergo Pelagius episcopalibus gestis (Diospolitanae synodi), quae in Oriente confecta dicuntur, etiam tuae venerationi juste visus fuerit absolutus; error tamen ipse et impietas, quae jam multos assertores habet per diversa dispersos, etiam apostolicae sedis auctoritate anathemanda est. Consideret enim sanctitas tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi, quod istorum sacrilegas disputationes necessario consequitur, ut nec orare debeamus ne intremus in tentationem; quod Dominus et discipulos monuit et posuit in oratione quam docuit (Matth. vi, 13): aut ne deficiat fides nostra, quod pro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est (Luc. xxii, 32). Si enim haec possibilitate naturae et arbitrio voluntatis io potestate sunt constituta, quis non ea videat inaniter a Domino peti, et fallaciter orari, cum orando poscuntur, quae naturae jam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur: nec debuisse dicere Dominum Jesum, Vigilate et orate (Matth, xxiv, 41); sed tantummodo, Vigilate, ne intretis in tentationem: nec beatissimo Petro primo Apostolorum: Rogavi pro te, sed, moneo te, vel impero ac praecipio, ne deficiat fides tua (Lucae xxii, 32)? Contradicitur etiam istorum contentione benedictionibus nostris, ut in cassum super populum dicere videamur, quidquid eis a Domino precamur, ut recte ac pie vivendo illi placeant, vel illa, quae pro fidelibus precatur Apostolusdicens: Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtute corroborari per Spiritum ejus (Ephes. iii, 14). Si ergo voluerimus, benedicendo, super populum dicere: Da illi, Domine, virtutem corroborari per Spiritum tuum: istorum nobis disputatio contradicit, affirmans liberum negari arbitrium, si hoc a Deo poscitur, quod in nostra est potestate. Virtute enim corroborari si volumus, inquiunt, possumus ea possibilitate naturae, quam non nunc accipimus, sed cum crearemur accepimus.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 36.3","label":"Letter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.3"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 36.5","label":"Letter 26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/36.5"},"credit":{"text":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}