{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 38.13","citation":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.13","ref":"38.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.13.md","author":{"name":"Pope Innocentius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":193,"text":"Quam etiam nunc quidam, ignorantes Dei justitiam, sicut et tunc de Judaeis dictum est, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. x, 3). Per Legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eam custodiendum libero arbitrio, hoc est, justitia sua prolata ex natura humana, non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur. Unde item scriptum est: Per Legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine Lege justitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas (Rom. iii, 21). Cum dicit manifestata est, ostendit quia et tunc erat, sed tamquam illa pluvia, quam Gedeon impetravit, tunc velut in vellere occulta, nunc aulem velut in area manifesta (Judic. vi, 37). Cum ergo Lex sine gratia, non mors peccati potuisset esse, sed virtus; sic enim dictum esi, Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati Lex (I Cor. xv, 56): sicut confugiunt mulli a facie regnantis peccati ad gratiam, velut in area nunc patentem; ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc latentem. Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est, Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles vice ejus (Rom. xi, 33)!","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 38.12","label":"Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.12"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 38.14","label":"Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.14"},"credit":{"text":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}