{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 38.15","citation":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.15","ref":"38.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.15.md","author":{"name":"Pope Innocentius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Hlud verto quod dicunt, posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire si velit, quamvis cum hoc per adjutorium gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti ejus revelata atque donata est, dicitur, tolerabilius dici videatur: tamen quoniam non immerito movere potest, ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis; ut sine ullo prorsas peccato simus, utrum in hac vita, quando caro concupiscit adversus spiritum; an vero in illa, cum fiet sermo qui scriptas est (Galat. v, 17): Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, aculeus tuus? aculeus enim mortis peccatum est (I Cor. xv, 55); diligentius pertractandum propter alios quosdam, qui senserunt, atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad justitiam, et a via reproba ad bonam vitam (S. Ambros. in i Lucae 6). Sic enim intellexerant quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est, ambulasse eos in omnibus justificationibus Domini sine querela (Lucae i, 6). Hoc quod dictum est sine querela, sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, immo etiam, quod aliis locis in litteris eorum invenitur, pie confitentes adjutorium gratiae Domini nostri, non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei. Qui parum videntur considerasse, ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem. Omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei, primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populi (Levit, ix, 7; Hebr. vii, 27). Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam jussi sumus dicere, Dimille nobis dehita nostra (Matth. vi, 12): ili et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis jubebantur offerre. Quod si res ita se babet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, charitale crescente; perficiamur autem illa in vita, cupiditate exstincta, charitate completa: profecto illud quod scriptum est, a Qui natus est ex Deo, non peccat (I Joan. iii, 9), secundum ipsam charitatem dictum est, quae sola non peccat. Ad nativitatem quippe, quae ex Deo est, augenda et perficienda charitas pertinet, non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas: quae tamen, quamdiu est in membris nostris, lege quadam sua repugnat legi mentis (Rom. vii, 20). Sed natus ex Deo, nec obediens desideriis ejus, nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato (Rom. vi, 13), potest dicere, Jam non ego operor illud, sed illud quod habitat in me peccatum (Rom. vii, 20).","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 38.14","label":"Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.14"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 38.16","label":"Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.16"},"credit":{"text":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}