{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 38.4","citation":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 38.4","ref":"38.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.4.md","author":{"name":"Pope Innocentius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Sive enim dixerit, gratiam esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum; nihil eorum dicit, quod per subministrationem Spiritus sancti pertinet ad concupiscentiam tentationesque vincendas, quem ditissime effudit super nos qui ascendit in coelum, et captivans captivitatem dedit dona hominibus (Tit. iii, 6). Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus (Ephes. iv, 8), ut Spiritus Dei, unde pignus accepimus, adjuvet infirmitatem nostram (Rom. viii, 26), Qui autem orat et dicit, Ne nos inferat in tentationem (Matth. vi, 13), non utique id orat ut homo sit, quod est natura; neque id orat ut habeat liberum arbitrium, quod jam accepit cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. vi, 12); neque oral ut accipiat mandatum: sed plane orat ut faciat mandatum. Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est, in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum. Orat igitur ut non peccet, hoc est, ne quid faciat mali: quod pro Corinthiis orat Apostolus, dicens: Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali (II Cor. xiii, 7), Unde satis apparet, quod ad nou peccandum, id est, ad non male faciendum; quamvis esse non dubitetur arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas. Ipsa igitur oratio, clarissima est gratias testificatio. Hanc ille confiteatur, et eum gaudebimus sive rectum, sive correctum.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 38.3","label":"Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.3"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 38.5","label":"Letter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/38.5"},"credit":{"text":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}