{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 4.6","citation":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 4.6","ref":"4.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/4.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/4.6.md","author":{"name":"Pope Innocentius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Concilium exhibent anno 447 celebratum.—Tres autem illae partes quomodo cohaereant inter se aut ad unum et idem concilium referii queant, nemo hactenus, quod sciam, explicuit. Tantum inter eruditos convenit, mediam ad illud concilium, quod Leo anuo 447 ad Turibium scribens cogi praecepit, pertinere; adeoque a Toletano i concilio esse alienam. Hinc post Baronium Binius eam aliis duabus collectoris errore insertam esse notat. Sed neque postremam commodius ad Toletanum i concilium referre licet. Qui enim in ea interloquuntur episcopi, synodum habere se indicant, cum jam defuncti essent Symphosius, Dictinius atque Comasius, quos Toletani i concilii tempore adhuc superstites, immo in ipso concilio praesentes Priscillani haeresim damnasse constat. Verum aptissime inter se cohaerebunt tres illae partes, si ad generale Hispaniarum concilium, quod Leonis papae jussu congregatum est, referantur: adeo ut in eo primum praelecti sint atque confirmati 20 canones Toletani i concilii, tum fidei regula condita, novi adjecti sint canones 18. ac postremo nonnulla e plenariis Toletanae i synodi gestis excerpta recitata sint. Quod igitur vulgatum est Toletanum i concilium, aptius inscriberetur: Hispaniarum concilium, quod Leonis praecepto Tarraconenses, Carthaginenses, Lusitani et Boetici, anno 447, kalendis Septembris celebrarunt: cui et praemittuntur Toletani i concilii anno 400 celebrati 20 canones, et ejusdem concilii quaedam excerpta, de plenariis ejus gestis descripta, subjiciuntur.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.5","label":"Moni…uμ In Epistolam Sequentem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/4.5"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.7","label":"Moni…uμ In Epistolam Sequentem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/4.7"},"credit":{"text":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}