{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 48.2","citation":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 48.2","ref":"48.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.2.md","author":{"name":"Pope Innocentius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":461,"text":"Scripsisti ergo., quod fervore fidei, quo polles, et amore sanctae plebis, vel reparaveris ecclesias Dei, vel novas quosque construxeris: sed in. bis clericos, quos, constituas, non habere, aliquos vero mutilos, aliquos digamos esse. Ad quod stupuimus, prudentem virum de his voluisse consulere, quae omnibus sunt certa ratione comperta. Ergo non quasi ignorantibus dicimus; sed in aliis forsitan occupatos istud oblitos vos esse dicimus. Cap. I.—3. Qui igitur partem cujustibet digiti sibi ipse volens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt (Dist. 55, c. 6; Concil. Tribur. c. 33, Nicaen. c. 1). Cui vero casu aliquo contigit, dum aut operi rustico curam impendit, aut aliquid faciens, se non sponte percussit, bos canones praecipiunt et clericos fieri, et si in clero fuerint reperti, non abjici. In illis enim voluntas judicata est, quae sibi ausa fuerit ferrum injicere, quod scilicet et alii id facere dubitare non possit: in istis vero casus veniam meruit. Cap. II.—4. De digamis autem nec consuli debuit, quod manifesta sit lectio Apostoli, unius uxoris virum ad sacerdotium sive ad clericatum admitti debere, et hanc ipsam tamen si virginem accepit (I Tim. iii, 2). Nam ea, quae habuerit ante virum, licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus, qui eam acciperit, esse non poterit, quia in lege cautum est, non viduam, non abjectam habere posse conjugem sacerdotem (Levit. xxi, 13). Cap. III.—5. De laicis vero religio tua consuluit, quos canones ordinare prohibeant (Vide condi. Sardic. c. 13). Certum est quidem, hoc regulas ecclesiasticas continere: sed non ita definitum est, ut de omnibus sit laicis constitutum. Neque enim clerici nasci, et non fleri possunt: sed (Dist 51, c. 2; Ivo. p. 6, c. 95) designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt, id est, si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est, postulaverit, si quis fidelis administraverit. De curialibus autem manifesta ratio est; quoniam etsi inveniantur hujusmodi viri, qui debeant clerici fieri, tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, cavendum ab his est ( Vide supra epist. 2, n. 14), propter tribulationem, quae saepe de his Ecclesiae provenit. Cap. IV.—6. Laici vero, qui habentes uxores baptizoti sunt, ac sic se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, ut aut clericis juncti sint, aut monasteriis, ex quo baptizali sunt, haeserint, et si non concubam, non pellicem noverim, si in omnibus bonis operibus vigilaverint, non prohibentur hujusmodi ad clericatus sortem assumi. Cap. V.—Ita sane, ut in eos tempora a majoribus constituta serventur (V. Siric, epist. 1, n. 13, et Zosim. epist. 9, n. 5). Nec cito quilibet lector, cito acolythus, cito diaconus, cito sacerdos fiat: quia in minoribus officiis si diu perdurent, et vita eorum pariter et obsequia comprobantur, ut ad sacerdotium postea emensis stipendiorum meritis veniant, nec praeripiant quod vita probata meretur accipere.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 48.1","label":"Letter 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 48.7","label":"Letter 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-innocentius-i/epistolae-et-decreta/48.7"},"credit":{"text":"Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp360/tmp360/tmp360.tmp360.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}