{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2","citation":"Pope Ioannes I, Epistolae 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.md","author":{"name":"Pope Ioannes I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":211,"text":"Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest exspoliatus vel expulsus (In deer. Ivo. lib. iv), quia non est privilegium quo exspoliari possit jam nudntus. Unde et antiquitus decretum est: Omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos ante litem contestatam (constitutam), '* perceptor vel primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit, universa in statu quo fuerant recipiat, et quæ possidet (posseuiL), securus teneat. Et alibi in syoodalibus Patrum decretis, et regum edictis Jegilur statutum: Redintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectio episcopis præsentialiter ordinatione pontiticum, et in eorum, unde abscesserunt, potestatem (dominium) funditus revocanda, quacunque conditione temporis, aut dolo, aut cuptivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas, res Ecclesiæ vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem (convocationem) eorum, et reliqua. Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum (In deer. Ivo, lib. iv); ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat. Unde et in Evaugelio seriptum est.: Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX). Et in legibus sæculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est in undecuplum qute sublata sunt restituat. Et iu lege divina legitur: Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui. Et dicet omnis populus, Amen (Dent. XXVII).","prev":{"citation":"Epistolae 1","label":"D' non accusandis episcopis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/1"},"next":{"citation":"Epistolae 3","label":"D' non accusandis episcopis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/3"},"credit":{"text":"Pope Ioannes I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1013/tmp1013/tmp1013.tmp1013.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}