{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.1-7","citation":"Pope Ioannes I, Epistolae 2.1-7","ref":"2.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.1.md","author":{"name":"Pope Ioannes I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Quapropter, fratres, horLor vos et moneo, contra Arianam perfidiam, quae olim non semel, sed sæpe damnata est, et modo in quibusdam reviviscit, armari gladio Spiritus sancti, uteam ita (adminiculante divina gratia) opprimere et exstirpare valeamus, ut nec radix ejus in poslerum inveniatur. Ecclesias vero Arianorum ubicunque inveneritis, catholicas eas divinis precibus et operibus absque ulla mora consecrate: quia et nos, quando fuimus Coustantinopoli, tam pro religione catholica, quam et pro regis Theodorici causa et negotiis, suadente atque hortante, Arianosque exstirpante piissimo atque Christianissimo Justino orthodoxo imperatore, quascunque illis in partibus eorum * Ecclesias reperire potuimus catholicas eas Domino opem ferente consecravimns. Lt quanquam prædictus Theodoricus rex, eorum peste tactus intrinsecus, et obvolutus extrinsecus, nos et omnem regionem nostram (vestrum) perdere, et gladio et igne consumere minetur, nolite tamen propterea deficere, sed viriliter in agro dominico elaborare studete, et (juxta Veritatis vocem) Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius ewn timete, qui potest et animam et corpus mittere in gehennam (Matth.x, 28). Et egregius gentium apostolus inquit: Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum, nos autem servos vestros per Jesum: quoniam Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordi bus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei in faciem Christi Jesu. Habemus autcm thesaurum istum in vasis fictitius, ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex robis. In omnibus tribulationcm patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: persecutionem patimur, et non derelinquimur: dejicimur, et (sed) non perimus: semper mortificationem Jesu Christi in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu in corporibus nostris inanifestetur. Semper enim nos qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum, ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra moduli.","prev":{"citation":"Epistolae 1-2","label":"De Theodorico rege, atque de fide catholica adversus Arianos defendenda, deque …","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/1-2"},"next":{"citation":"Epistolae 2.8-22","label":"2.8 to 2.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.8"},"credit":{"text":"Pope Ioannes I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1013/tmp1013/tmp1013.tmp1013.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}