{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.23-36","citation":"Pope Ioannes I, Epistolae 2.23-36","ref":"2.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.23.md","author":{"name":"Pope Ioannes I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Non iterum nos commendamus vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis, ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. Sive enim mente excidimus, Deo; sive sobrii summus, vobis.Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si meus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Itaque nos ex hoc neminem jam novimus secundum carnem: et si agnovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova. Omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis, quoniam quidem Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi, non reputans illis dclicta ipsorum, et posuit in nobis, verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos. Obseeramus pro Christo, reconciliamini Deo. Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso (II Cor. v, 1-21). Adjuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus accepiabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu sancto, in caritate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei per arma justitiæ a dextris et a sinistris, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam;","prev":{"citation":"Epistolae 2.8-22","label":"2.8 to 2.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.8"},"next":{"citation":"Epistolae 2.37-41","label":"2.37 to 2.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-i/epistolae/2.37"},"credit":{"text":"Pope Ioannes I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1013/tmp1013/tmp1013.tmp1013.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}