{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.3.1-15","citation":"Pope Ioannes IV, Epistolae 2.3.1-15","ref":"2.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.1.md","author":{"name":"Pope Ioannes IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Praedictus ergo decessor meus docens de mysterio incarnationis Christi dicebat, non fuisse in eo, sicut in nobis peccatoribus, mentis, et earnis contrarias voluntates: quod quidam ad proprium sensum convertentes, divinitatis ejus et humanitatis unam eum voluntatem docuisse suspicati sunt; quod veritati omnimodis est contrarium. Verumtamen vellem, ut interrogati responderent, secundum quam naturam dicant Christi Dei unam voluntatem. Si secundum divinam tantum, de humanitate ipsius quid respondebunt? quoniam et homo perfectus est, ut non cum Manichaeo condemnetur. Porro si secundum humanitatem Christi dixerint, quod haec voluntas Deus esset perfectus, observent ne forte cum Photino et Ebione judicentur. Jam vero si ex utraque natura unam voluntatem esse dixerint, non solum naturales voluntates, sed et ipsas naturas confundent; ut nec hoc, nec illud, id est divina et humana, intelligi possit. Sicut enim utrasque naturas in adunatione unius Christi, ut impius Nestorius, non partimur; ita differentiam naturarum penitus non negamus, sed neque confundimus, quoniam utrasque naturas cum adunatione unius personae Christi Dei inenarrabili consonantia confitemur. Quia enim unam voluntatem dicunt divinitatis Christi et humanitatis, et unam simul operationem; quid aliud, nisi quia et unam naturam Christi Dei secundum Eutychianam et Severianam divisionem operari noscuntur? Denique orthodoxi Patres, qui in toto mundo claruerunt, sicut utrasque naturas, ita et voluntates ac operationes Christi docere concordi praedicatione monstrantur. Comperimus autem, quod charta quaedam mandata sit, in qua sacerdotes subscribere coacti sunt contra tomum beatae memoriae papae Leonis et Chalcedonensium synodum: in qua charta quaedam sint per novitatem composita, quae dogma ecclesiasticum refutare omnino dignoscitur. Inspiret ergo divina clementia Christianissimae pietati vestrae, et cum sitis custodes immaculatae fidei nostrae, vos ad compunctionem incitet, quo eos, qui novis sunt adinventibus corrumpendi, imperatoriis sanctionibus arceatis, et praedictam chartam, quae in scandalum properat fidei, et locis publicis est suspensa, praecipiatis depositam scindi: omnes enim qui in Occidentalibus partibus hoc audierunt, sed et populi qui sunt regiae vestrae urbis, cognita praedictae chartae concinnatione, corde perculsi sunt.","prev":{"citation":"Epistolae 2.2.25-30","label":"2.2.25 to 2.2.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.2.25"},"next":{"citation":"Epistolae 2.3.16-23","label":"2.3.16 to 2.3.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.16"},"credit":{"text":"Pope Ioannes IV, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1388/tmp1388/tmp1388.tmp1388.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}