{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.3.16-23","citation":"Pope Ioannes IV, Epistolae 2.3.16-23","ref":"2.3.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.16.md","author":{"name":"Pope Ioannes IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Erit enim per auctoritatem vestram et apostolicam perfectionem praedicta charta, quae contra Chalcedonensem synodum est composita, nunc et in omni tempore otiosa, et cunctis virtutibus irrita. Perfectio vero fidei quemadmodum usque in praesens refulsit, oramus, ut et per vos, sicut etiam per piae memoriae Constantinum, divino auxilio in robore suo permaneat. Propter quod, Christianissimi, et Christi fidei custodes, donate hoc munus in primordiis vestris Ecclesiae matri vestrae, cujus estis post Deum opitulatores, ut fidem sponsi ejus serpentina calliditas non audeat violare. Hoc in primordiis salutare sacrificium afferte Domino Deo nostro, et ab ejus Ecclesia omnis novitatis nebulam radio pietatis vestrae dispergite, quatenus Dominus Deus noster vicaria ope omnes, quae contra vos sunt, conterat nationes, quaeque pacem et inexpugnabilem Deum repellunt. Quatenus vobis ea quae sunt Dei curantibus, Deus quae vestra sunt benignus dignetur perficere. Propter quod etiam mentis inclinato genu tota mecum Ecclesia supplicat, ut ab integritate immaculatae fidei nostrae, quam sancti apostoli nobis tradiderunt, et sanctissimi Patres doctrinis luculentissimis consignavere, novae confusionis turbinem amovere dignetur. Quatenus Deus et Dominus noster, cujus fides immaculata custoditur, misericordias suas merito vobis et copiosissime largiatur, qui est omnipotens et dominus sempiternus. Creator omnium ad vestrum benigne respiciat imperium, et gentes, quae in sua veritate confidunt, inexpugnabili suo potentatu prosternat.","prev":{"citation":"Epistolae 2.3.1-15","label":"2.3.1 to 2.3.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/2.3.1"},"next":{"citation":"Epistolae 3","label":"Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-ioannes-iv/epistolae/3"},"credit":{"text":"Pope Ioannes IV, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1388/tmp1388/tmp1388.tmp1388.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}