{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Ejusdem 4.14","citation":"Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.14","ref":"4.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.14.md","author":{"name":"Pope Iulius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i"},"work":{"title":"Epistolae Ejusdem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem","urn":null},"verse":false,"words":178,"text":"Quae quum ita sint, et impiam hanc, atque ab Evangelica veritate absonam opinionem soli Ariani, Apollinaristae, atque Eutychiani venditarint: quis dubitare amplius possit, quin epistolae a nobis editae auctor fuerit Apollinaris, aut alius quisquam de grege illius? Quandonam catholici Patres, ac praecipue Romanae sedis antistites in ea fuere sententia? Imo quis eam abominatus non fuit? quis non oppugnavit, non crescentem dicam, sed vix natam, atque auditam? Nemo autem est, qui Julium I, pontificem maximum vel suspicatus fuerit consensisse unquam cum Arianis, aut cum aequali eorum temporum Apollinari. Arianorum potius ipse Julius perpetuus fuit malleus, ac hostis, adeo ut mirari possis Eutychianorum impudentiam, atque imprudentiam, virum hunc deligentium, cui affingerent adulterinam hujusmodi epistolam, illius ingenio, doctrinae, et moribus tam conformem, quam AEthiopi candor. Fieri igitur non potest, ut Julius toties de Christo homine loqueretur, ejusque carnem, seu corpus nominaret, quin et ipsum mente praeditum, ac animatum, sive svvow, xai ερψυχώαενον diceret, aut aliquid saltem apponeret, quo doceremur, non ex sola nuda carne constare humanam Christi naturam: quod tamen hujus epistolae auctor satis aperte affirmare contra catholicam veritatem non erubescit.","prev":{"citation":"Epistolae Ejusdem 4.13","label":"In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.13"},"next":{"citation":"Epistolae Ejusdem 4.15","label":"In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.15"},"credit":{"text":"Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}