{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Ejusdem 4.5","citation":"Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.5","ref":"4.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.5.md","author":{"name":"Pope Iulius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i"},"work":{"title":"Epistolae Ejusdem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Facundus episcopus Hermianensis altero post Gennadium saeculo vivens, hoc est, Justiniani temporibus, nonnulla habet lib. I, cap. 5, quae conjecturam nostram firmant, erroremque Gennadii manifestius aperiunt. Scribit adversus Eutychianos, eorumque sobolem acephalos, unam in Christo naturam statuentes. lia vero inquit: Quid autem illos contra haec evidentissima Patrum testimonia juvare poterit, quod in assertionem vanissimi sui erroris dicunt, Julium Romanum episcopum nescio ubi rescripsisse, quod una sit Christi natura? quum in eadem sancta synodo Ephesina hoc solum ipsius B. Julii contra Nestorium recitatum fuerit ex epistola ad Prosdocium, in qua ait: praedicatur vero ad supplementum fidei et incarnatus ex Maria Virgine etc. Postquam Facundus locum integrum ex act. I. concilii Ephesini retulit supra a centuriatoribus descriptum, ita pergit dicere: Non aliud, praeter hanc ad Prosdocium epistolam, ex dictis B. Julii in illa synodo prolatum est, si qua forsitan alia scripsit, neque ex hac epistola aliquid amplius. Cur igitur non illud potius, quod de una Christi natura isti circumferunt tanquam ab ipso B. Julio scriptum, vel quoque similia, quae scripsisse autumant alios venerabiles Patres, in synodo recitata sunt contra Nestorium? Nam ipsa magis ejus dogmati contraria viderentur. Hinc igitur elucet, nullam aliam epistolam Julii I usurpatam adversus haereticos Nestorianos olim fuisse, quam quae ad Docium, sive ad Prosdocium conscripta fuerat. Quare ex altera ad Dionysium data nihil utilitatis unquam cepere catholici, ut Gennadius leviter affirmabat. Videtur autem Facundus graecam epistolae illius inscriptionem προς Δοκιον, ad Docium, pro uno verbo accepisse, tanquam scriptum fuerit προς Π/Λσδάχιον, ad Prosdocium.","prev":{"citation":"Epistolae Ejusdem 4.4","label":"In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.4"},"next":{"citation":"Epistolae Ejusdem 4.6","label":"In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.6"},"credit":{"text":"Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}