{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Ejusdem 4.8","citation":"Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.8","ref":"4.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.8.md","author":{"name":"Pope Iulius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i"},"work":{"title":"Epistolae Ejusdem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Accedat nunc Leontius Byzantinus, quo nemo luculentius in hujusmodi quaestione versatus est. Actione 8, de Sectis, pag. 526. Eutychianae haeresis fundamenta convellit. Ejus autem sunt verba haec e graeco translata: Adferunt (Eutychiani) aliud quoque dictum, velut a B, Julio profectum, quod extat in epistola scripta ad Dionysium Corinthi episcopum, cujus initium est (Miror de quibusdam audiens, etc.). Estque dictum hujusmodi (Necesse est eos, quum duas naturas dicunt, unam adorare, alteram non adorare; ac in divinam quidem baptizari, et in humanam non baptizari). Aliaque plura isthaec epistola continet. En aliquot epistolae hujus verba, quae quum in exemplari nunc a nobis edito pariter legantur, Ambrosiani codicis fidem confirmant. Porro videamus, quomodo se ab ista difficultate Leontius expediat. « Sed nos » prosequitur ille « pluribus argumentis convincimus, illam epistolam non esse B. illius Julii, sed Apollinaris. Primum ex eo quod si quis eam subtiliter consideret, nihil Juliano dignum nomine habeat. Quin et septem illae epistolae, quas ejus esse dicunt, Apollinaris sunt. Deinde quod in eadem epistola corporis mentione facta, nusquam id mente praeditum, vel animatum dixerit. Erat autem in more Patribus illius saeculi, ut sicubi corporis mentionem facerent, id ipsum mente praeditum, animatumque dicerent: quod quidem usque adeo verum est, ut reformidantibus eis hoc crimen, ideoque deinceps illas voces, Mente praeditum, et Animatum, adjicientibus, nulli posteriorum libri reperiantur, qui hanc veterum appendicem non habeant. Praeterea de hoc quoque non B. Julii, sed Apollinaris esse redarguitur, quod Nyssenus ille Gregorius in opere contra Apollinarem aperte multa recitet, quae hac epistola continentur, eaque ceu prava refutet. Potest et aliunde convinci, quod B. Julii non sit, aiunt enim actis synodi Ephesinae sub B. Cyrillo insertam: quod quidem aperte mentiuntur. Nam nihil ibi in textu tale reperitur, sed alia quaedam inserta est epistola velut a Julio scripta nec ipsa Julii, sed Timothei, quemadmodum ex multis exemplaribus intelligi potest. Enimvero quum nihil nobis illa adversetur, quod eam Julii dicunt, flocci scilicet faciendum. »","prev":{"citation":"Epistolae Ejusdem 4.7","label":"In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.7"},"next":{"citation":"Epistolae Ejusdem 4.9","label":"In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.9"},"credit":{"text":"Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}