{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Ejusdem 4.9","citation":"Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem 4.9","ref":"4.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.9.md","author":{"name":"Pope Iulius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i"},"work":{"title":"Epistolae Ejusdem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem","urn":null},"verse":false,"words":158,"text":"Hactenus Leontius accuratissimi profecto critici nomen promeritus, quo auctore discimus, Apollinari epistolam hanc esse reipsa tribuendam. Antequam vero progrediamur, animadvertere opus est, Baronium haec itidem Leontii documenta produxisse. Relatis autem iis epistolae verbis: Necesse est eos, quum duas naturas dicunt, unam adorare, alteram non adorare, etc., mirari se ait, cur Gennadius appellare potuerit utilem epistolam hanc, adeo immanes, manifestasque blasphemias complectentem, quibus Nesto riana haeresis confirmaretur. Ita amplissimus annalium parens; sed aliter locuturus, si quod in posterum fas erit, epistolae ipsius subdititiae textum legere et ipse potuisset. His verbis, quae nunc quoque in exemplari a nobis evulgato occurrunt, non Nestoriana haeresis confirmatur, sed quidem Eutychiana; quippe ab epistolae auctore afferuntur tanquam necessarium, et ut ipse significat, absurdissimum Nestorianae sententiae consectarium. Tantum abest ut ille cum Nestorio sentiat duas in Christo divisas naturas, quarum una adoranda sit, altera vero nequaquam, ut potius utramque simul permisceat, atque confundat, unaque tantum adoratione colendam affirmet, Eutychianis in hoc omnino concors atque consentiens.","prev":{"citation":"Epistolae Ejusdem 4.8","label":"In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.8"},"next":{"citation":"Epistolae Ejusdem 4.10","label":"In Epistolam Ad Dionysium Alexandrinum Sub Julii I Nomine Editam","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-iulius-i/epistolae-ejusdem/4.10"},"credit":{"text":"Pope Iulius I, Epistolae Ejusdem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp104/tmp104/tmp104.tmp104.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}