{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae et Dicta 7.1","citation":"Pope Liberius, Epistolae et Dicta 7.1","ref":"7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/7.1.md","author":{"name":"Pope Liberius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius"},"work":{"title":"Epistolae et Dicta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"LIBERII PAPAE AD EUSEBIUM, DIONYSIUM ET LUCI…ERUM IN EXILIO CONSTITUTOS. (Anno 355.) Iis de confessionis gloria gratulatus, illorum orationibus se commendat, et ut de universis quoe Mediolani gesta sunt se certiorem faciant rogat. I. Liberius exilium desiderat gloriansque de falsorum fratrum persecutione,— Quamvis sub imagine pacis, humani generis inimicus vehementius in membra Ecclesiae videatur esse grassatus; vos tamen (1) acceptissimi in Domino sacerdotes, egregia et singularis fides et hic probabiles Deo ostendit, et jam ad futuram gloriam martyres designavit. Quo itaque praeconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestrae proferam, positus inter moerorem absentiae vestrae et gaudium gloriae, prorsus invenire non possum: nisi quod scio hinc me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum. Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio vestro durior necessitas interim distrabit, satis contristor. Optaveram enim, fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi: ut exemplum gloriae per me magis vestra dilectio consequeretur. Sed fuerit haec palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis illustrem gloriam veneritis. Quaeso igitur dilectionem ves ram, ut me praesentem vobiscum esse credatis; atque eo me affectu absentem non esse sentiatis; et intelligatis dolore me salis, quod sum interim a vestro consortio disparatus. Quoniam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecutione coronati sunt, solius (2) persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidia victoriam pertulistis: quorum quanto violentia in saeculo crescere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inveniuntur conferre.","prev":{"citation":"Epistolae et Dicta 6.3","label":"Epistola (5)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/6.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/6.3"},"next":{"citation":"Epistolae et Dicta 7.2","label":"Epistola (7)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/7.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pope-liberius/epistolae-et-dicta/7.2"},"credit":{"text":"Pope Liberius, Epistolae et Dicta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp125/tmp125/tmp125.tmp125.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}